Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
Previous paragraph

Next paragraph

-- 93 --


Baccharisque furens, ceu, qui fallente securi
Saucius, impulsis taurus diffugit ab aris.
At quò Socraticis iterumque iterumque recocta
Mens abijt studijs? Quò magni trita Ceanthis
Porticus, et totas biberat quod pectus Athenas?
En stolidum vulgus, Sophiae immortalia nunquam
Templa vel à primo cui limine cognita, laudis
Te tamen in stadio victum post terga relinquit:
Plusque illi ingenitus stupor et vecordia praestar,
Maesta nec ignauo suffundere lumina fletu
Desinis? Et truper etiamnum cordis ab imo
Rumpuntur gemitus? Graijs audita Lyceis
Si nondum teneram firmarunt dogmata mentem;
Vilibus in triuijs quae prostant obvia, saltem
Confirment exempla. Illinc fas denique discas,
Posse homini quovis fatorum in turbine frontis
Laetitiam, nedum mentis constare vigorem.
20. Fac tamen, in duris sociorum fortia rebus
Deficiant exempla; tuo num parva dolori
Te penes, inque tuis opibus solamina restant?
Aspera sit quamvis, nunquam sic funditus omni
Sors hominem vacuat felicis munere vitae;
Quin complura simul misero iucunda relinquat,
Caetera quêis laetus nescire impendia possit,
Seque illis geniumque suum oblectare fruendis.
Mors rapuit sobolem: sed praedia salva, tumentes
Sed loculos rutilus pergit distendere Ganges:
Quanta fluent illinc orbatis gaudia Canis?
Res angustae: operum felix at gloria, partum
Et sophiae studijs manet indelebile nomen:
Aurea quo regum supra diademata frontem
Erigis, et, tacitae calxans oblivia Lethes,
Perpetuos iam nunc vitam disponis in annos.
Nulla parata mihi tam dulcis pignora famae,
In tenebris quin voluor, ais, praesentibus aequè
Ignitus populis, ignorandusque futuris.

-- 94 --


Non alijs igitur famam excusare iacentem
Praesidijs opibusque licet? Quin aspice, fortes
Quale tibi membrorum artus, immaniaque ossa
Fulciat Herculeum robur, quot spondeat aeui
Lustra nihil Medico debentia, quàmque valenti
Terreat, et longùm voluendo stamine Parcas.
Nullane tam pulchrum reris solatia censum?
Ast illum, si quâ mercede parabilis esset,
Non vnus toto supremae munere sortis
Dux erit, et sceptri pretio regnator emendum.
Denique, cuncta licet mortalis Commoda vitae
Fatorumve, hominumve rapax iniuria tollat;
Non tamen aethereos census, animoque repostas
Diuinae virtutis opes contingere sive
Vlla hominum, seu fatorum vis audeat vlla.
Fortunae sacer hic fundus, mirabile donum
Numinis, externis violari casibus vna
Delinire potens, largèque rependere casus.
21. cur igitur plùs amissi contristet egestas
Vnius, alteriusque Boni, quàm caetera laetum
Efficiat praesens implendis copia votis?
Omnia naturae cur praemia, donaque Diuùm
Additus exiguae cladis corrumpat amaror:
Nec magis haec sociâ sese dulcedine tingat?
Vnicus an lolij suffocat Gargara culmus?
Tota perit laeso Gauri vindemia botro?
Hesperidum syluis aut si felicibus vnum
Aura nocens pomum perstrinxerit; ilicet actum
De reliquis: nulli veteris iam gratia succi,
Nulli priscus honor formae: defluxerit omnis
Autumnus vitio pariter confectus eodem?
Fusus ab Hetrusco Dux Insuber hoste, paratis [a]
Previous paragraph

Next paragraph


Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.