Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
Previous paragraph

Next paragraph


Qui simul Aurorae populos, totumque sub armis
Xersem ad Thermopylas pugnâ excepturus iniquâ,
Nescio quo, telis, referente, hostilibus ipsum
Ilicet obnubi media inter praelia solem;
Lethifero illo etiam in nimbo, Martisque procellâ
Aduertit sapiens, meritò quod posset amari.
Et, Bone, ait, narras: nimios certaminis aestus
Pertimui: levat hac nubes me ferrea curâ.
Gratia Dîjs, hostique: aderit pugnantibus vmbra.
26. Et verò, nisi tam dulci devinxerat arte
Oppositas rerum formas elementaque Numen;
Ipsa sibi discors nutantis machina Mundi
Haud, reor, immotá posset compage teneri:
Sed civile nefas, aeternaque iurgia scissum
Hinc, atque hinc furijs agerent immanibus Orbem.
Nam mediâ cum parte Sui contraria pugnent
Quattuor inter se Naturae corpora prima;
Si nihil aut his spectandum, aut occurreret illis,
Praeter eam, disconueniunt qua singula, partem;

-- 98 --


Arida numquam equidem tellus, atque aridus ignis,
Illa liquentis aquae, liquidi consortia ferret
Aeris hic: neque fida fatis durare caloris
Aerij, et gelidae posset vicinia lymphae.
Omnia quae nexu nunc apta ligantur amico,
Cognatae alterius fido quia glutine partis
Se retinent. Flammae similis calor aerà iungit:
Communi fluxu lymphis adstringitur aer:
Vndaque frigus amat vicinae frigida terrae.
Corpora sic inter pugnantia, disque sidentes
Naturarum habitus aeternùm laeta viget pax,
Innectitque sibi concors discordia Mundum.
Hunc igitur, constant quo rerum foedera, morem
Ad vitae regimen, Mundique minoris ad vsus
Conandum nobis traducere, quaelibet inter
Si certam retinere iuuat discrimina pacem.
27. Plurima cum porrò adversis haerentia fatis
Commoda sint; primum, longèque ante omnia ponas,
Heroum eximijs nusquam quòd latior ausis,
Angusto quâm calle, aperit sese area: nusquam,
Fortunae glomerata inter quàm Nubila, virtus
Plùs radiat. Quid enim rarum ac memorabile, fortem
Si praestes animum, facili dum vita suoque
Prouehitur cursu? Nemo, discriminis expers,
Haesurum capiti Phoebeae frondis honorem
Rettulit. Aeolij rupto cum carcere montis,
Indomitis rapidi certant Aquilonibus Euri,
Arcturusque minax fundo maris aequor ab imo
Eruit, impingitque rati; tunc ars tua, Tiphy,
In pretio, clauique sagax dignoscitur vsus.
Agminibus nullus, fac, misceat agmina Mauors;
Fortis et ignaui perijt discrimen: Achilli
Par prope Thersites. Nemeae portenta, tricorpor
Geryones, sus Arcadicus, fera bellua Lernae,
Iunonisque odium, nec mollia iussa perenni
Amphitryoniaden misere in saecula famà.
Debeat vt multùm Thesêo, Alcmenaeque parenti;

-- 99 --


Plùs tamen Eurysthéo, plùs debuit ille nouercae:
Plùs Iove patre virum euexit Iovis aspera coniux.
28. Fortuiti quoties igitur quaecunque Mali vis
Aggreditur; belli, fac, tempus adesse gerendi
Sis memor, armatumque inferri cominus hostem:
Quicum iam, terris, caeloque fauentibus, amplâ
Compositus velut in caueâ ingentique theatro,
Experiare manus. Tecum dêin talia: Vires
Promendum: ambigui praesens vocat alea Martis.
Nunc agitur, qui sim: virtutis, desidiaeque
Spectator Mundus. Quid tum? Certaminis ipse
Immemor, abiectâ, cuneis ridentibus, hastâ,
Ceu trepidus puer, imbellis vel foemina, turpes
Exquiram latebras? Auertite sydera. Praestat
Quolibet arma tenentem infesto occumbere letho,
Dedecoris tanti quàm stigmate nomen inuri:
Scilicet immotus saeuâ Gladiator arenâ
Prouocet aduersum nudis Vitalibus ensem,
Impauidamque animam per hiantia vulnera fundat;
Me leuior durae exanimet violentia sortis?
Immo, age, crudeles, quantùm libet, augeat iras.
Hoc iuuat: augebit palmae decus acrior hostis:
Fama suis crescet cum cladibus: ingentemque,
Par mensura Virorum, ingentia vulnera prodent.
Nemo, suae, doluit, quòd plurima suppetat artis
Materies, faber. Ars Hominis pulcherrima, virtus;
Aerumnae, virtutis opus: nec gratuler illis?
Tanta nec oblatae complectar praemia laudis?
Carior est, magno steterit quae gloria sumptu.
Ipsa Mali, premit heroum quae corpora, moles,
Nominis aeterni stat nobile Mausoleum:
Ipsae illos calcanda vehunt super astra ruinae.
Verberibus plagisque suae explorasse feruntur
Stripis Amyclidae ingenium, qui fortiter ictus [a]
Previous paragraph

Next paragraph


Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.