Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
Previous paragraph

Next paragraph


Exciperet puer, hunc patriâ fassi indole dignum.
Sic et sydereus Genitor per tristia prolis
Sumit adoptandae specimen. Qui lege probari

-- 100 --


Hac renuit, diae renuit quoque stirpis honorem.
At mihi ne quisquam genus immortale merenti
Illacrymet. Perijt fortis patientia: casus
Frustra omnes fuerit consumere; si mea luctu,
Non hilari virtus censetur digna triumpho:
Infelix potiùs videor si dura ferendo,
Quàm sacer. Aerumnae vulgi plorentur inertis:
Fortiter exaustas laedit, nisi Mundus adorat.
Plus homine est, humana animo qui pertulit aequo.
29. Iuuerit hoc etiam, certo si certiùs omni
Constituas, nihil inconsulto Numine magni
Rebus in humanis posse, aut contingere parui.
Non error, casusque rapit mortalia. Caecum
Fortunae numen sceptro donauimus, Ipsi
Veriùs heu caeci. Qui condidit omnia, iustis
Omnia superamus naturae temperat author
Legibus, euentus dubios, inopinaque fata
Ad certum per nota sibi compendia finem
Circumagens. Vano trepidi quìd voluimur aestu?
Ipse sui nouit causas moderaminis: ipse,
Quid magis expediat, rerumque quis aptior ordo,
Perspicit. Adriaces pinu sulcante procellas,
Nonne vides, vt vectorum manus inscia ductu
Auspicioque sui volitet secura magistri:
Vt nihil addubitet, se seque per omnia doctis
Illius imperijs, et canae praebeat arti
Morigeram? Si ductori, qui seu malefidus
Fallere, seu falli potis est male prouidus, vltro
Permisisse iuuat nos, nostraque; fidere summo

-- 101 --


Cur dubitet quisquam Rectori, hominumque, Parenti,
Fata supercilij nutu qui condit, et aevi
Perpetuos certo deducit tramite cursus:
Quem nihil ex Mundi serie vicibusque futuris.
Praeterit, et dulci qui nos dignatus amore,
Quidquid seu furur hostilis, sive aspera vitae
Lex iubeat perferre, humana ad commoda flectit?
30. Certè equidem, nostri quanquam nil vsibus Orbis
Prospiciens mortale genus per tristia quaeque
Duceret; in iustas etiam tum nulla querelas
Suppeteret ratio. Mundi ille aeterna potestas,
Quidquid agat, nullo sub iudice reddere causas
Cogitur. An sua demoliri, perdere, iamque hos,
Si libeat; iam diuersos, si malit, in vsus
Artifici flexisse nefas? Si quisque suarum
Vindicat arbitrium rerum: diffingere nullo
Si figulus prohibente potest, quam condit, vrnam;
Quidnì iuris idem in sua regna, suumque Tonanti
Concedatur opus? Cur illi ex omnibus vni,
Produxit Domino quem vitae ad lumina nutu,
Haud liceat dominis moderari nutibus orbem?
Nunc placido summae rationis pondere fata
Cum regat, et nostrâ mitissimus omnia libret
Vtilitate Parens; tam dulcia iura subire
Quis renuat? Quis non patiatur, ametque regentem?
31. Dura iubet: sed enim Patrem, vel dura iubendo,
Se probat. An dulcem curare fatetur alumnum
Tunc genitor tantùm, cum pronus ad oscula tollit,
Aut gremio fouet, et blandis complectitur vlnis?
Non mage adhuc patrij sensum declarat amoris,
Ingressum tenerae, cum, iam lanuginis annos,
Praetextam mutare sago, castrisque penates
Imperat: vt, saeui per honesta pericula Martis,
Noscendum famae se praebeat, eximijsque
Testetur genus, ac tollat sublimiùs ausis?
Haec tua conditio: sic et tibi maximus author,
Vincenda obijciens discrimina, consulit. An tu

-- 102 --


Vbera setosis etiamnum ducere labris,
Inque sinu gerulo semper, ceu bimulus infans,
Ludere, blanditiasque audire, et reddere poscis?
Deficeres nimiùm genitoris ab indole. Fortis
Illius in Natos amor est: ad grandia quaeque
Protinus imbelles annos, primamque iuuentam
Instituit: neque desidiâ turpique veterno
Ingenuas patitur vires corrumpere, duris
Sed studijs, meritâque iubet clarescere famâ.
32. Nullos at video, referes, praesentia fructus
Quos olim peperisse queant discrimina. Quid tum?
Paeonij quoque non rarò medicaminis Aegrum
Vis latet: occultam nec seciùs inde salutem
Percipit. Est Recti, est aliquid, decernere, nobis.
Quod, licet ignaris, Superûm Sapientia possit.
Aspice belligeras acies, Mauortia castra:
Omnibus anne illic communis buccina prodit
Consilium mentemque ducis: cur inter opaci
Furtiuas nemoris latebras confidere turmam
Iusserit hanc; promptis illam vigilare sub armis:
Cur subitò moueat: celeres quò destinet alas?
Praescriptas, sibi quisque vices, et munia laetus
Occupat, imperij quamvis arcana videndam
Se ratio neget. Antiqui sat prouida nosse
Corda ducis. Belli mens totius ille, quid aptum,
Vtiliusque, videt cunctis pro millibus vnus.
33. Cur tamen in Iussis Caeli grauioribus vllos
Ipse etiam nequeas fructus agnoscere? Nullos,
Fac, pariant alios; hoc ipsum fortia ferre,
Numquid vile Sui pretium? Nil gloria mentem
Ergo mouet, pulchris merces amplissima factis?
Nil virtutis amor, vinci quae nescia, clades
Lucra facit, geminatque suum per vulnera robur?
34. O Pater, o naturae, immensique arbiter aeui,
Duc, age, duc Famulos: tua quò suprema vocârint
Imperia, obsequij haud segnes, animisque parati,
Aspera, seu mollis via sit calcanda, sequemur.

-- 103 --


Nubibus immistas Alpes, rapidisque negata
Vel Volucrum pennis audaci vincere nisu
Saxa iubes? Celsarum inter pendere ruinarum
Ilicet Abrupta aspicies. Foecunda venenis
Reptilibus Libyae sitientis in aequora mittis?
Iam Lybyae celeri signabimus arida gressu
Aequora, serpentum socij. Sulcare frementem
Nerea vis? Tumidis concurrere protinus vndis,
Oraque vel mediae iuuet irrupisse Charybdis.
Pauperiem duram, famae, dispendia, tristes
Carceris indigni tenebras, vincla aspera, morbos,
Quidquid acerbum, inuisum, atrox, immane, feremus,
Te iubeas tantùm. Nostras tibi cudere sortes
Vis aeterna dedit: nos iussa capessere nati.
Ignarus nimis ille Tui, permittere tanto
Non nisi compertis qui se rationibus audet
Ductori, laetusque minùs per saucia dumis
Tesqua, per Hyblaeis pictos quàm floribus hortos
It comes. Humanis tu singula prouidus aptas
Vsibus: ad laetos tu dirigis omnia fines,
Vna salus rerum, lex totius vnica fati,
Consilijque potens Ratio, mensuraque Recti.
O dignos (Quid enim haud meriti tam sontibus ausis?)
O dignos, quibus ad votum fluere omnia, quosque
Auspicijs per parva suis et deuia ferri
Iure sinas, quicunque tuis parere recusant!
35. Talia si vulgo constent oracula; plausu
Iam celebri, nedum nullo maerore, sinistros
Excipiat casus: quin ipsa et nomina mutet
In melius: geminaeque adeo discrimine sortis
Funditus humanis sublato e rebus, iniqui
Nil superet, nil non felix et rite secundum.
Si tamen infirmam minùs haec sapientia mentem
Alleuat, aethereoque licet decreta Parenti,
Tristia pergis adhuc lugendaque fata vocare;
Ast aliâ, vitae in medio quae sensibus ipsis,
Contrectanda patet, saeuum ratione dolorem

-- 104 --


Lenieris, reputans animo, quàm concita cursus
Festinent Humana suos absoluere: teque,
Quantumcunque miser iam sis; haud vsque futurum.
Num quid enim propero vanescere gaudia tantùm
Fine putas? Nihilò plùs longa doloribus aetas:
Nec, seu difficilis, seu commoda, nouit eodem
Stare diu fortuna gradu, variabile nacta
Ingenium: qualis tumido nunc proluit aestu
Littora; nunc refluens in se maris vnda residit:
Ferrea vel speculis, et turribus addita, verti
Qui iubeant, nullos non audit lamina ventos.
36. Paruane retro hominum series, de culmine rerum?
Quos dedit in praeceps, mox altiùs extulit, atque
Instabili ludo per summa, per ima rotauit?
Sat Marium fuerit meminisse. Quot obîjcit vnum
Personasque, vicesque caput? Vulgaris ab imo [a]
Previous paragraph

Next paragraph


Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.