Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
Previous paragraph

Next paragraph


Dixeris, sed seriem immensam, numerosque patentis
Longiùs aeterni, toties et longiùs aeui?
Nempe minus multò, stagna ad Neptunia roris
Quàm matutini trepidantem in gramine guttam.
Penè fuit, simul ac coepit, cum tempore quidquid
Labitur: in vastum quamvis se porrigat orbem;
Instar habent nihili, si limite desinit vllo.
Cur igitur vitamque breuem, immensumque dolorem

-- 106 --


Conquerimur; nunquam patet hic si longiùs illâ,
Saepe etiam gyro cursum breuiore coercet?
Aut cur perpetuo manantibus vbere rivis
Flere iuuat, standi quae nescia, tangere primos
Iamiam supremis properant occasibus ortus?
38. Si, quoties rerum laetarum terminus instans
Obîjcitur, mens aegra dolet; cur, fine malarum
Proposito, non aequa ferat solatia? Tristi
Gaudia quae luctu breuitas confundit, amaros
Cur nequeat miscere pari dulcedine luctus?
Pauca sub haec, mortale quibus componitur aeuum,
Horarum segmenta, manet nos altera, longè
Occiduas egressa vices, arctataque nullis
Limitibus, nullis obnoxia casibus aetas.
Quìd Superis durare parem, quid legibus aeui
Maiorem, genitamque aeterna in saecula mentem
His breuibus Gyaris, periturae hoc carcere vitae
Stringimus? Illa animo potiùs voluenda capaci
Tempora sunt, in perpetuum redeuntibus orbem
Temporibus conserta: illud sine fine refusum,
Complexumque omnes numeros, nec ab omnibus ipsum
Comprensum numeris, totum aeternumque putandum est.
Scilicet, immensis ibi cursibus vlteriora.
Mirati in spatia, vlterioraque semper euntem
Oceanum, quidquid metas extremaque nouit
Littora, vix nihilo maius ducemus, eòque
Indignum, deceat cui mentem aduertere, cuius
Vel tenui stimulo sensus nos curaque tangat.
39. Denique, fortuitis si casibus vtilis ira:
Si miseros lamenta iuuant; irascere: bilem
Euome per lacrymas, per iurgia: nulla querelis
Hora vacet. Quid adhuc cessas? Vltro ipse iuuabo:
Clamemus. Rigidis proh durior Apennini
Sors scopulis! Adeone iuuat saeuire? Cruentam
Nullae adeo clades exemplaque dira nocendi
Expleuere sitim? Rapuisti dulcia, Natos,
Pignora, rem, titulos: inopem nudumque paternis.

-- 107 --


Trusisti laribus. Quid iam, nisi spiratus aeger,
Restiterat, corpusque suis vix ossibus aptum?
En etiam tristes has laedere noxia pergis
Relliquias, miserae fragmenta nouissima vitae,
Affixumque toro longis cruciatibus vrens,
Ante necem spirante iubes putrescere busto:
Nilque mei, duras possent qui flectere cautes,
Te gemitus, lacrymae nihil, et suspiria tangunt.
Quin age, iam totam semel, immanissima, profer
Seuitatem: neu quid supra tibi denique restet:
Inuisum caput hoc quovis interfice letho.
Sed parcis, video, laniandi saeua voluptas
Ne pereat, mecum tandem consumpta: parùmque
Infelix videor, letho si torquear vno:
Nec tu infesta satis, mortes ni mortibus addas,
Extremumque diem nullâ non luce reducas.
Ergo ego sum, cui nec permittunt viuere, nec dant
Fata mori: totiesque vnum qui ducere funus,
Laetitiae, cogor, vitaeque, mihique superstes?
Heu miserum caput! Heu nimiùm crudelia fata!
Talia cum semel, atque iterum, cum nocte, dieque
Assiduus, totoque dolens iactaueris anno;
Perdita num res, aut soboles, vel fama redibit?
Num dolor, aut rabidi ponet violentia morbi?
Nil minùs. Inconcussa suo stant pondere fata:
Irascique licet, non irascendo mederi:
Quin potiùs querulis clamoribus experrectus,
Admonitusque Sui, vehementior inde resurget,
Paulatim quem longa dies sopiuerat, angor.
40. Et tu, luctisonis indulges questibus, ictu
Quòd nimiùm nimiùmque gravi sis laesus. At ille
Mitiùs hòc tolerandus erat, quò immitiùs vrget.
Nam neque membrorum iactatio dura, nec asper
Defixus laceris Vitalibus vnguis acerbum
Viuidore iubet sensu crudescere vulnus;
Infestum ac violens exasperat ira dolorem.
Cernis, vt aerias cursu deleta sinistro

-- 108 --


Aucupis in fraudes, praetentaque fila Volucris,
Quò mage captiuas infelix concutit alas,
Argutumque mouet caput, et trepidantia crura;
Firmiùs hòc visco, laqueisque tenacibus haeret?
Casibus haud aliter mens irretita malignis,
Dum furit immodicè, seque intolerantiùs aequo
Versat agens, laqueos adeo non exit; vt îjsdem
Se magis, ac magis impediat, luctuque prematur
Tristiùs ipsa suo, durae quàm crimine sortis.
Mitte igitur steriles gemitus, nullique futura
Praesidio ad vulnus pueris lamenta relinque.
Si verum excutias; tenuis plerunque dolere
Causa iubet: facis ipse grauem nimiamque, dolendo.
Est in Dalmatiá (Plinî saltem fuit aeuo: [a]
Previous paragraph

Next paragraph


Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.