Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
Previous paragraph

Next paragraph


Dilecto comiti quam scripsit, epistola, Nempe
Lethiferis illic morbi suprema minantis
Vrgeri miseros immanè doloribus artus
Nunciat: at solos artus: consistere mentem
Vim supra sensumque Mali: quòd scilicet ipse
Auocet hanc aliò prudens: interque ruinas
Membrorum, vacuasque colos, et acerba propinquae

-- 76 --


Iura necis, releuet sese, memoranda volutans,
Quae vulgo ediderat, studiorum Inuenta suorum. 5
5. Nec verò non prompta salus: non plurima certum
Vulneribus, quae sint, et quanta ea cunque, leuamen
Suppeditat ratio. An talis non illa, receptus
Communis primam vitae quam suggerit vsus?
Si tibi nil, quouis durarum in cardine rerum,
Euenisse noui reputes: sic publica volui
Tempora, sic hominum decurrere fata: sub ipso
Ilicet hanc cunctis legem viuentibus ortu
Propositam, vt, varius quaecunque volubilis aeui
Fert color, haud aliena sibi discrimina norint?
Nemo, vbi supremum iam voluit Aquarius annum,
Ignauo gelidas constringi frigore venas
Miratur, rapido vel rursus ab igne resolui,
Lucida cum Phaeton Nemeaei terga leonis
Insiliens geminis caelum feruoribus vrit.
Nempe quòd hunc illis innatum mensibus vsque
Scimus, et aeterno sancitum foedere morem.
At neque naturae stabili minùs ordine fixum,
Perpetuumque homini est, ferat vt communia fata,
Et sortis quascunque vices, rerumque labores.
Cur igitur, si dêinde repens quis talia casus
Attulit; iratus querulis clamoribus astra
Conueniat, ceu mira, sibique indebita, praeter
Naturae morem, et fas omne, incommoda passus? 6
6. Heu grauibus curis, longisque laboribus empta
Res perijt. Quid? Te pennas vulsisse fugaci,
In noua ne porro transiret iura, putasti?
Non alias, aliasque, tuam quàm viseret ante,
Mutarat peregrina domos? Cur certior vni?
Cur tibi, quàm Dominis plûs fida prioribus esset?
Sortis id ingenium certè, sua semper in orbem
Huc modò conuertens, iamque illò vt munera. Nulli
Perpetuam stabili addicat se foedere. Ritu
Auspicijsque tuis si fas tibi ducere vitam;
Quin patiare suis illam quoque moribus vti?

-- 77 --


At geminos etiam, vix pubescentibus annis,
Inuida praeriput, nostrae suprema senectae
Qui requies, fuerantque domùs spes vnica, Natos.
Et nunc heu patrios, cinis immaturus, amores,
Venturumque simul genus, et promissa nepotum
Gaudia crudeles secum rapuere sub vmbras:
Nec mihi seu vitae columen, seu funeris haeres.
Canitiem auxilijs orbam, nomenque parentis
Funditus elatum miseror. Sed, num noua ludi
Haec miseri facies? An non, vel prolis acerbos
Ante obitus, vitâ poteras didicisse magistrâ,
Natorum quae conditio: qua lege parenti
Obueniant: quàm prona rapi, quàm labilis aetas
In tumulum, vanâ somni fallacior vmbrâ,
Mobilior folio, rapidoque fugacior Euro?
Haec adeo si nota vnus nescisse fateris;
Viuendi nae tu nimiùm peregrinus et hospes.
At, si certa sedent olim; perstringis iniquo
Communes Parcas, immotaque foedera questu.
En age, noctifero si quisquam vespere, pronum
Herculeas mergi aspiciens Titana sub vndas,
Indignum, nullâque nefas ratione ferendum,
Clamaret: Mundique vicem commotus, auarae
Iurgia Naturae tanti pro crimine furti
Diceret, immitem vocitans e matre nouercam;
Non illum capitis vacuum, et sine corde putares?
Quid? Si, nimbisonae per inertia tempora brumae,
Lugeat exutos hic idem floribus hortos:
Nec secus, immani quàm vulnere fixus, Iniquis
Heu me progenitum auspicijs, et Numine laeuo!
Ingemat. Vt semper nostris illudere gaudet
Votis inuida sors? Vt tristia quaeque malignis
In caput hoc radijs collimant sydera? Dulce
En decus hortorum, pictique superbia Veris,
Per sua deiecti folijs marcentibus arua,
Interiere, omni frustra quos sedulus arte
Nutrieram, flores: liquidam de fonte propinquo

-- 78 --


Ipse quibus vitam gaudebam affundere: templis
Vnde honor, vnde mihi toties redolentia serta.
Proh crudelis hyems! Proh barbara! Nil adeo te
Pulchra mouent? Tenerae nil contigit illius ergo
Pubis amor? Tam formosos excindere foetus
Immites potuere manus? Quonam tua ferro,
Aut adamante rigent praecordia? Talia si quis,
Ploratu se tristi, et flebilibus lamentis
Conficiens, rigidae ingeminet conuicia brumae,
Nec laniare genas, passos aut vellere crines
Temperet; Anticyram non ocyùs ire iubebis,
Quaesitum stolidae purgamina mentis? Ineptas
Non risu excipies lacrymas, annique niualis
Perpetuum hunc morem, certa haec constare docebis
Tot saeclis iam iura? Tuus dolor ille, receptas
Dum grauiùs vitae leges, humanaque fata
Excipis: oftensâ ficti sub imagine luctùs
Ipse lates, moresque tuos tibi fabula verax
Obtulit. Anticyram (quid cessas?) primus adito,
Quaeque Alijs caneres, tibimet solatia sumas:
Rite memor sacramenti, in quod luminis oras
Protinus intrantem Natura et Numen adegit,
Vt, sidulce foret nasci, mortalia ferres.
Et veluti, si quando procul natalibus aruis
Externum te ducit iter; flagrantia solis
Spicula, pingue lutum, ventos, vim pulueris, imbres,
Fumosaeque olidum ferâ de nocte tabernae
Hospitium vacuo irarum fers pectore: tales
Quòd tibi nimirum casus praedixeris, et quòd
Haec peregrinarum appendix consûeta viarum;
Haud secus in vitae cursu, quae tristia cunque
Obtigerint subeunda, pari fer robore mentis:
Tale viae genus hoc reputans, nec posse, per illam
Ingressos, alijs homines decurrere fatis. 7
7. Altera quin etiam primo hoc de fonte, leuandos
Ad luctus, medicina fluet: quòd, tristia rerum
Fatali cum sustineas ex lege; quibus te

-- 79 --


Aduersis inimica premit Sors casibus, ijsdem
Et reliquum primo Mundi nascentis ab aeuo
Pressit adhuc mortale genus, neque seciùs ijsdem
Vsque sub extremos aeui superantia cursus
Saecla premet. Solus communis in ordine vitae
Exemplum si triste fores; non prorsus egeret
Tunc veniâ causâque dolor: nunc lumina vastum,
Quà Phoebo sub vtroque iacet, dimitte per Orbem:
Mentiar, innumeris si de Mortalibus vllum
Inuenias, liquido caeli quem munere vesci
Fata sinant impunè. Grauis iam tempore longo
Incubat Huic, durisque premens complexibus angit
Pauperies: patrijs detrusus finibus Alter
Ignotos circùm fines miserabile ducit
Exilium: plenas Natis exanguibus vrnas
Ille fouet gremio lacrymans: lethalibus aeger
Hic podagrae, laterumque doloribus, inter acerbos
Corporis exhausti morsus, cessantia fata
Increpat, et vixisse, miser, quàm viuere mallet.
Quid tibi iam species alias, et nomina dicam?
Ictericos, elephantiacos, intercute lympha,
Igne laborantes sacro, pleuritidis haustos
Ense latus, durâ anginae vi guttura pressos:
Horrida tot lethi simulacra, tot vndique tetras
Morborum facies: numerum quêis reddere si quis
Fòrs velit; Ionij fluctus velit aequoris idem
Percensere, vel, extremo referente Nouembri
Intempestam hyemem, quàm multis, dicere, Pindi
Vmbriferum caput, Apenninigenasque caducis
Denudent folijs Borealia flamina quercus. 8
8. Hactenus at vulgi clades. Quid? Luctibus ijsdem
Aurea misceri nunquam penetralia regum
Cernimus? Humanos ignorat purpura casus?
Fortunaeque super nimbos humilesque procellas
Impauidam caelo attollunt diademata frontem?
Quin sors imperij, quò celsiùs edita, lapsu
Hòc praeceps grauiore ruit: maioraque quantò

-- 80 --


In spatia immanem se porrigit; obuia tantò
Insidijs, telisque magis. Non publica solùm
Fata hominum subeunda: (licet subeantur et illa)
Sed proprijs iactatur adhuc, vnique dolendis
Turbinibus. Iam finitimi molimina regis
Sollicitant, bellumque aduersum, et fortior hostis;
Iam vulgi subitos renuentis fraena tumultus,
Et dubias tremit ancipiti sub pectore fraudes. 9
9. Quae quibus exempla anteferam? Discede Vetustas,
Cum Priamis, Croesisque tuis. Quid syrmate nigro
Funestam Oedipodis, funestam Agamemnonis aulam
Obijcis? Haud nostro infelix haec gloria saeclo,
Haud dirae genus hoc famae non suppetit, Orbem
Posse ruinarum ingentûm terrore superbo
Concutere, et plures scenis donare cothurnos.
Spargentem subitos augusta per atria luctus,
Imaque mutantem summis, et fronte reulsas,
Vixque adeo non cum trepidâ quoque fronte coronas
Imposito pede calcantem sat vidimus Ipsi
Fortunam: sunt et nobis feralia, Thebas
Quae valeant, et quae solari, exempla, Mycenas.
Testis, qui Geticum, subitus fragor, increpat axem,
Pulsaque terrifico Byzanti Regia motu.
Pangeas trepidare niues, Rhodopeaque saxa,
Et dubijs video nutantem rupibus Aemum.
Insonuere poli: diroque à littore cursum
Territus in sese reuocans, fugientibus vndis
Vix non oppositam texit Chalcedona pontus.
Nec mirum. Odrysius, tot quondam gentibus, et tot
Imperijs, regnisque caput sublime, tyrannus,
Nubifero immanis solij de culmine, centum
Per medios, centumque gradus, quos altiùs, atque
Altiùs extantûm series cumularat honorum,
Praecipitem duxit fato impellente ruinam.
Qualis, Peliaco extructam cum vertive molem
Ingentisque Ossae, atque Ossam calcantis Olympi
Iratus trifido disiecit Iuppiter igni;

-- 81 --


Proxima nequicquam trepidanti apprendere nisu
Sydera, Taygeten, vel Parrhasiam Cynosuram
Conatus, liquidum retro per Inane, Parentis
Attonitae in gremium, versa ceruice, Typhoêus
Corruit, et vasto tremefecit pondere Mundum.
Quàm dispar facies? Primum qui nuper habenis
Flectebat, mediumque diem: quem mille phalangas,
Mille sagittiferos rapientem in bella maniplos
Norruerat, tantis impar prope viribus, Orbis;
Exutus tumidam rapto diademate frontem,
Victus, inops, sceptro, libertatique superstes
(At tu iustitiam coleres, inuictaque magni
Foedere ne rupto tentasses Caesaris arma,
Perfide regnorum latro) feruilia mordet,
Pars populi, iam fraena: angusto et carcere clausus,
Carnificis dextram, laqueique ignobile fatum
(En regni pretium) iugulo impenere tremiscit. 10
10. Atque vtinam meritos tantùm sors illa tyrannos
Plecteret, indigni neque tristius Anglia fati
Obîjceret documentum. Heu qui te verbere surdo
Eumenidum colubri, Caelo fidissima quondam
Insula, nunc regi iuxta, Caeloque rebellis,
Ad Tamesis ripam Geticos transferre furores,
Lymphatam pepulere? Axis quònam ille Britanni
Sol abijt, tanto Caelestûm munere fessis
Donatus populis Princeps, quo sceptra tenente
Decolor antiquum reuocari coeperat aetas
In pretium? Iacobus vbi, tua gloria, certum,
Iacobus, patrij columen, tutelaque Mundi?
Illudne augustum caput, illam pondere quovis
Curarum maiorem, et natam ad publica mentem
Commoda ciuili rabie, et popularibus ausis
Imperio extrudi potuisse? En perfidus, en quò
Praecipitet mentes furor, atque in viscera lapsum
(Ah Stygiam pestem! Ah Lernam eluuiemque Malorum!)
Haeresis infandum virus. Pulsum ilicet omne
Fas animis: nihil integri sub pectore sensùs:

-- 82 --


Nusquam dedecoris pudor, aut reuerentia famae:
Sed furiae, indomitumque nefas, exutaque fraenos,
Ac sceleris mens tota sui. Communia nempe
Iura hominum violare, et pactum rumpere sceptris
Obsequium metuant, qui, Relligionis avitae
Foedera nil veriti, et sacros confundere ritus,
Ipsa etiam summi imperia excussere Tonantis?
Iuratur facinus, dirum, intestabile, vecors,
Horrendum facinus, quod toto non pater aluêo
Effusus Tamesis, non Naupactei Acheloi (a)
Previous paragraph

Next paragraph


Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.