Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
Previous paragraph

Next paragraph


Friuola sollicitant adeo te murmura? Tales
Anne parùm nos esse, in quos nil feruidus ausit,
Vltra verba, furor? Tenuem patiamur auitae
Hanc libertatis superesse Quiritibus vmbram.
Dummodo ne fraena imperij ceruice rebelli
Excutiant; linguis laxent effraenibus ora.
29. His animadversis, ludibria vana, iocosque
Imbelles facili haud tantùm superaueris ausu;
Sed neque te dignam censebis, tantulus hostis
Quam dederit, palmam. Quis enim Mauortius heros,
Hostili male compositam quòd in aequore fudit
Agricolûm turbam, titulos deposcat, et arcus,
Digneturve suis haec annumerare triumphis?
Annibalem si quem, si Pyrrhum Marte cruento
Perculerit: bimaris si moenia celsa Corinthi,
Cadmeasve solo victor deiecerit arces;
Tunc sibi mansurum praeclaro nomen ab hoste
Induit, et curru latè sublimis eburno
Praefert, quam Latius Mars non irrideat, et quam
Antiquis conferre velint Capitolia, laurum.
Haud aliter Sapiens portenta immania, lethi
Horribiles formas, regum suprema minantûm
Saeuitiam furiasque truces, certamina sese
Digna putat: sannas, irrisus, scommata, ludos
Ceu faciles, animo exiguae nil laudis egente
Despicit: Ecquaenam, referens, mihi gloria, vanam
Longè allatrantis rabiem speruisse catelli?
Hasne ergo in pugnas, huicne vt securior hosti
Congrederer, tanto Sophiae munimine pectus
Cura fuit texisse? Huc illi denique sumptus,
Exhausta huc studia, et longi recidere paratus
Armorum? Pudet heu: consumimus impare robur
Materiâ. Date, cui deceat concurrere fortem.
Fulmineus prorumpat aper, maculosaque tigris,

-- 126 --


Seu leo, siue alius Libycis par terror ab antris:
Tunc firmabo gradum contra, et venabula nixo
Tendam recta genu: tunc me virtutis egere
Atque animi credam. Quò nunc ea pectora? Tantus
Quò vigor? In foedam Venerem proiecta Iuuentus,
Expleat insani brutos dum pectoris aestus;
Censorum virgas, et nigrae sibila famae
Proterit. Vsuris et largo foenore sortem
Euclio dum geminet; qualis iactetur in vrbe
Fabula, collisis laetoque crepantibus ictu
Explodit digitis, quaevis ludibria, quosvis
Fortiter irrisus vulgi exorbere paratus.
Et Sapiens magno spernenda ad talia nisu
Indigeat? Vanum es, vanum, Sapientia, nomen,
Si minùs ad curas animo fers roboris, auri
Quàm scelerata sitis, vetitaeque libidinis ardor.
30. Ridenda haec igitur verborum spicula. Curae
Plus alij medicaeque manùs fortasse requirant,
Quos scelus, et grauior peperit violentia, luctus.
Nempe, ais, haud, intra fatuas iniuria voces
Constitit: illisus tergo quoque fustis: in ipsum
Irruit os foribunda manus, pugnoque trabali
Marcentes oculos, gingiuam liquit inermem.
Nec dolor hic mentem fodiat. Plagasque superbi,
Et turpes ignominias victoris multus
Dissimulem? Expleti successibus ille furoris
Iactabundus, ouans, indigno e crimine plausus
Colligat, erectâque hilaris ceruice triumphet:
Victus ego, contemptus, inops, nebulonis amari
Ludibrium vulgo ferar, insiliendaque colla
Subijciam tumido plusquàm seruiliter hosti?
Non patiar. Bene ais. Neque ego te probra subire
Ista velim. Sed, ne subeas, mentem erige, teque
Maiorem, quàm qui victus succumbere possis,
Concipe. Cur doleas, vulgo ceu spretus inerti?
Nec sperni potis est Sapiens, nec spernere vulgus.
Crede mihi, nimio fatuos dignaris honore,

-- 127 --


Si certà ratione putas errare, nec ausus
Praecipites bacchantûm, et facta improuida caecis
Casibus annumeras. Hic, qui modò, pectoris impos,
Audaces indigna manus tibi misit in ora,
Iudicij nil delectu, mentisque suasu
Constituit: nil siue Tui, seu conscius egit
Ipse Sui: sed, vecordi rapiente furore,
Tanquam effraenis equus, percussus vel stimulo bos,
In latus aduersi vagus irruit. Impetus amens
Stultitiae fuit ille, feras quem fortiter, aeui
Ceu reliquas sortisque vices; non dedecus, vltum
Quod, veluti contemptus, eas, hostique reponas.
Socratis in mentem veniat, qui, calce proterui [a]
Previous paragraph

Next paragraph


Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.