Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
Me caruisse potest; vili non ipse libenter Mancipio caream? Sine me sibi sufficit ille; Non ego sufficiens mihi sim, desertus ab illo? Turpe nimis, fastu quae nos Fortuna superbo Negligit, eximiam nobis pulchramque videri. Redde pari par. Te fugiens auertitur? Aequè Auersum sciat esse sibi. Fastidit amantem; Mutua despecti referat fastidia. Curae Quìd tibi sit, curâ quae te proscripsit ab omni? Res habeat sibi rite suas: discatque, vicissim Se sine, posse tuis hilarem te viuere rebus. 11. Haud mihi pro magnis Fortunae praemia, sensu Nec nimio leuis haec animum iactura moueret, Alter ait. Thalami at sociam, dulcesque requiro, Altiùs impacto confossus vulnere, Natos: Heu Natos, sociamque tori, quos dura supremùm Coniugis, et patris e gremio Libitina reuellit. Audio. Sed quidnam cognato in funere flendum Obijcitur? Vitae blandis quòd fructibus illos; An te quòd potiùs Natura orbauerit illis? Quidquid erit, neutri desunt fomenta dolori. 12. Exanimos luges, ceu dira et tristia passos? Nempe ideo, reor, occiduo quia corpore functis Nil vapor aestiuus, nil fert iam bruma negotî: Vel quia pauperiem, morbos, totque aspera sortis, Aspera naturae iam tandem vindice letho Imperia egessi, nullas communibus vltra Cogentur fatis lacrymas impendere, nulla Coniugis aut sobolis pullati funera ducent.
Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.