Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
Previous paragraph

Next paragraph


Nec longùm potis est rabiem, neque protinus omnem
Egerere; abrupti per dissilientia claustra
Pectoris, et laxos venarum atque oris hiatus,
Sanguine mistam animam, furijsque minisque frementem
Euomuit: dubium foret vt spectantibus, ecquid
Syllae vita prior; prior an defecerit ira.
Dignum equidm factis retulisti, barbare, lethum,
Indigno dederas qui tot ciuilia letho
Corpora. Debueras proprium vomuisse cruorem,
Cum Latio toties macularis sanguine Tybrim.
Quae scelus, ira, tuum fuerat, fuit ipsa nocenti
Supplicium. Non Tisiphone, non Cerberus, aut, qui
Immortale iecur Tityi depascitur, ales
Saeuior hac, tantisque foret par caedibus vltor.
Credite, posteritas: Syllanâ iustior ira:

-- 160 --


Nulla fuit: Syllam grauia atque extrema furentem
Perdidit. Immanem vix non absoluere cogor
Horrendamque luem. Quantumlibet impia cladis
Humano tulerit generi, tot millia ferro
Dum metit; haud minùs humana de gente mereri
Fòrs potuit, Syllam letho dum sustulit vnum. 8
8. Et genus hoc vitij tetrum, longèque videri
Implacidum, qua vi humanos, quo turbine sensus
Misceat, ex ipso pronum dignoscere vultu.
At non perspicuum pariter, quàm lampade saeuâ
Heu miseras vrat Cythereia flamma medullas.
Nam quid ibi non nectarea dulcedine tinctum?
Blanditiae molles, incendia grata, lepores
Idalij, faciles risus, genialia serta,
Laetitiae flos ipse voluptatisque medulla.
Id teneri certè sperare Cupidinis aetas,
Id vultus, placidaeque iubet clementia formae.
Nulla supercilij nubes, nil fronte seuerum,
Nil habitu. Puer est, quo non spectatior alter,
Ingenuus, comis, simplex: certantia puris
Lumina syderibus: labris exundat Hymettos,
Hyblaeusque latex: totam syncera Venustas
Purpureo Nati descripsit in ore parentem.
Et vehitur iunctis ad gemmea fraena columbis:
Et, quamvis nunquam non spicula tractet, et arcum;
Aurcus est arcus, perfusaque spicula melle. 9
9. Sed procul o, si quae, miseri, vos cura salutis,
Si Vestri quis amor tangit. Sub melle venenum,
Pestanis Libyci fallunt sub floribus angues.
Scitulus hic, tanto formae blanditur horore
Qui, puer (ah oculis malè tutum credere) monstrum est,
Monstrum horrendum, atrox, quo non funestior vlla,
E Phlegetonteis olim ructata caminis
Pernicies liquidas caeli prorupit in auras,
Cognatique erebi misero plus intulit Orbi;
Splendida fucatam nudent Insignia frontem
Gorgonei rictus, furialiaque ora patebunt

-- 161 --


Protinus, et Stygijs vndantia lumina flammis.
Falsus honos: rutili per eburnea tempora cirri
Vipereos vmbrant nexus: squamosa draconum
Pectora sunt molles ad gemmea fraena columbae.
Vae, cui pennigerâ violarit arundine pectus
Ille nitens roseae in speciem Thaumantidis arcus.
Quale trahet subitò virus? Quantum ossibus ignem,
Tabida quae furere arcanis contagia fibris
Sentiet? Hinc frontis pallor, maciesque genarum,
Et varij vultus, defixaque lumina terris,
Luctantemque animam suspiria crebra fatigant.
Attonito similem videas, similemque furenti:
Iam rapido ferrei ceu turbine; figere mota
Iam, velut obiectu subito, vestigia: rarus,
Et gemitu abruptus sermo: commercia vitat,
Dimidius vel adest, facieque absentis, in vmbris
Secessuque cauo nemorum sese ipse, suasque
Crebrior affari curas. Non otia ludo
Fallere, non spisâ virides indagine saltus
Cingere, non Graijs iuuat insudare palaestris.
Strati dura quies membris: nil dulce palato:
Difficiles somni, longissima tempora, noctes
Implacidae, nigrique dies: mens corporis exul,
Dulcibus officijs vitae semota, Suique
Deuia. Vesanos ne quisquam credat Amantes
Ludere, dum querulis toties ploratibus vno
Aetnaeas se ferre sinu brumasque, facesque,
Et iam perpetuo sibi vulture diminui cor,
Iamque Ixioniâ iurant vertigine volui.
Nil animus veris, nil heu cruciatibus addit:
Certa fides: non ingenij; sunt verba doloris.
Dum nimij rapidos explere Cupidinis aestus,
Et summo properant votorum fine potiri:
Dum, vice ne iustâ redamentur, mutua ne sint
Cura, timent, neu riualis felicior aegri
Fòrs sibi praeripiat fructum, aut delibet amoris;
Dicere vix vlli promptum, quae corde sub imo

-- 162 --


Poenarum miseri exempla, et quae Tartara claudant. 10
10. At morbi fòrs languor iners, soloque veneni
Defidis afflatu, et segni marcore timendus.
Fallimur. Haud pestis violentior altera caedes
Per medias hominem, per tela inimica, per ignes
Praecipitat, stimulisque agitans, et verbere torto,
Vltima quaeque iubet caecum nescire pericla.
Illius impulsus furijs, de nocte profundâ
Nil timeat nudo iuuenis sulcare natatu
Bosphoreas hyemes: totum licèt horridus Auster
Suspensum liquidis aduersa natantis in ora
Montibus impellat mare: formidentque vel ipsi
(Tam violens decimae circumsilit impetus vndae,
Tale ciet murmur, sic spumeus aethera lambit)
Natiuâ immanes scopuli ab radice reuelli.
Sub pedibus ratio, nusquam timor, omnia foedam
Post Venerem. Indomiti tantùm se pectoris ardor
Expleat: id fixum, et quavis mercede parandum:
Caetera pro vlli, quòcunque vocauerit anceps
Alea, supremis irrumpere casibus, atras
Bellorum sparsisse faces, excire quietos
In ferrum populos, florentia vertere regna,
Luctuque, et rapidis miscere tumltibus Orbem. 11
11. Nonne vides, vt stare negans exundet equorum
Impetus, haec simul in caecas vis lapsa medullas?
Ac neque iam scopuli, neque saeua ruentibus obstent
Flumina, quae veteres syluas, quae rustica tecta,
Dimidiasque rotant spumanti vortice rupes?
Tunc campis leo: tunc serpentm immanior ira,
Et gemino feruent praecordia tincta veneno. 12
12. Proh rabiem caecam! Humanae tot funera vitae
Quae parit, obscoenis populatur corpora morbis,
Seruitio infando miserâque tyrannide mentes
Obruit, eximium famae praestantis honorem
Turpibus opprobrijs maculat, ius omne reuellit,
Aethereos sensus, et diae semina flammae

-- 163 --


Interimit, genitumque poli ad commercia putri
Coeno hominem mergit. Quid par Aeaea nefandis
Carminius Circe, vel tristibus ausa venenis?
Corporis illa habitum (vt verax sit fabula) brutos
Induere in vultus, Superisque erecta tuendis
Ora solo potuit reflectere: saeuior, ipsam,
Circe, acclinat humo mentem damnosa libido,
Totumqve in pecudes hominum dirâ arte refingit.
Ah non ex nihilo maciem, lethumque, laboremque,
Impia furtiuae post munera lampadis, aegro
Incubuisse ferunt Orbi. Si vera fatendum;
Hic ignis fuit ille: omnis comitata Malorum
Hunc series. Longè tamen, vt de sedibus haustus
Credatur superis: tetro quin sulphure pinguem,
Et picei glomerantem vndosa volumina fumi
Tartareus Phlegeton superas in luminis oras
Euomuit: nostroque luto admouere sorores
Anguicomae, ne quid tellus differret auerno. 13
13. At quaenam aerijs haec turgida plausibus, inter
Illustres decorum phaleras, titulosque sequaces,
Admiranda Sui vulgo dispensat hianti
Lentiùs ingrediens spectacula? Fallimur? Ipsa
An laudum famaeque subit ventosa cupido?
Ipsa subit certè: non fallimur. Aspice, quantâ
Cyclade verrit humum, quantum fert ardua frontem. 14
14. Ne tamen ignarum fallacis imagine pompae
Te capiat. Vitio nil immansuetius illo,
Nil magis EVTHYMIAE libertatique caûendum.
Nam qui Trinacrias vrbes, vrbesve Pelasgas
Seruitij grauiore iugo pressere tyranni;
Ac sibi deuotas cudelis gloria mentes?
Diuitijs miserum nudari. Nudat alumnos
Illa suos, per magnifici dispendia luxùs,
Quantoscunque breui consumere prodiga census.
Triste, voluptati genioque indicere bellum,
Assiduis frangi curis, nullasque laborum
Nosse vices. Quàm non paucos his illa fatigat

-- 164 --


Imperijs, hominum, rerum, vitaeque, Suique
Immemores Heliconiadum in secreta relegans
Syluarum exilia, et taciturnae Palladis vmbras?
Fumosis vbi, blattarum de more, libellis
Perpetuò impliciti cerebrosa silentia, viuos
Saepe etiam iratis corrodant morsibus vngues:
Nullaque somniferae libantes munera noctis,
Exiugui saturent oculos fuligine lychni.
Scilicet hinc clarum veniet Sophos, ingeniumque
Illa Cleantheae populatrix flamma lucernae
Ex humili tineâ Assyrium in phoenica refinget,
Aeterno victurum aeuo, vulgique per ora,
Et memores abiturum illustri nomine fastos.
Quid Patriae procul à gremio, amplexuque Suorum
Martia signa sequi, grauibus sudare sub armis,
Vix summis extantem humeris tranare sonoros
Sternere castrensi duros super aggere somnos
Praecipitum fluuiorum aestus, dubiasque paludes,
Contra ignes, gladiosque, et mille volantia ferre
Fata gradum, hic oculum terebrari cuspide, caesâ
Illinc dimidium pro lucro euadere dextrâ,
Crura alibi minui stridentis pondere saxi,
Non graue non dictu miserum? Comprendere turbae
Vix tamen est numerum, tantos quam voluere casus
Sanguinei facilem decoris spes improba cogit. 15
15. Infelix igitur, durisque laboribus aegra
Perpetuò est, rigidi quae triste recepit honoris
Vita iugum: quanquam vel sic toleranda, decus par
Si meritis, curas si praemia digna manerent.
At quae operum merces? Mittamus, quaelibet auris
Gloria quòd leuibus, tenuique simillima fumo,
Bulla crepans, vanum sine re, sine pondere nomen,
Nullis siue animos, seu corpora frutibus explet;
Hanc ipsam, rogo, quàm paucis apprendere laruam
Permissum est? Quàm saepe suos frustratur Amantes?
Seu quia diuersis Mortales sensibus, et, quod
Altera dat laudi, dat idem pars altera probro;

-- 165 --


Seu quòd praecipuè sublimia fumeus vrget
Inuidiae vapor, ac nebulis sordentibus afflat;
Seu demum quia fama leuis, temeraria, mendax,
Ambiguique per ora volans discordia vulgi,
Futilium variam rumorum hinc aggerat inde
Colluuiem: rituque amnis, quò fusa vagatur
Latiùs; hòc magis insyncera et turbida serpit,
Non sua praeclaris admiscens crimina factis. 16
16. En tibi Mars Libycus. Per plura pericula nomen
Quis petijt, meruitque? Inimicam vt vinceret armis
Italiam, vincenda fuit Natura. Niuosum
Hospita condentes caput inter Nubila non tam
Ignique, ferroque, et vi mordacis aceti,
Ipse suis quàm perfregit sudoribus Alpes.
Post tamen illatam vim rupibus, aruaque densis
Stragibus insignita, et Poeni militis ipsa
Vsque sub attonitae nutantia moenia Romae
Terrorem perlatum, oculi post damna palustri
Sub Ioue, moxque aliud, Fratrem, sibi lumen ademptum,
Emerito quae digna duci stipendia soluit
Posteritas? Tantos quae fama remunerat ausus?
Scilicet indecori myrto mutasse vocantem
Tarpeij laurum Iouis, aspirantibus vti
Nesciuisse Deis, Capuaeque ad moenia, Cannas
Nempe suas, rerum ta laeta exorsa, priorum
Tot fructus operum, sudatique vltima Martis
Praemia corrupisse, Futuri improudus, audit. 17
17. Nec Ducis Aemathij melior fortuna. Coruscis
Quid procul e cunis Ganget idos Amphitrites,
Auroraeque sinu captiuum abducere solem,
Et sua vix orto superaddere fraena diei
Profuit? Audaci quid classe extrema secantem
Aequora, spumosi litem de iure tridentis
Caeruleo intentare Ioui? Quid maxima centum
Vnius imperij in molem coniungere regna?
En per mille peti dignus certamina, tanti
En pulcher Victoris honos, quae strenuus egit.

-- 166 --


Fortunae meritum vocat Hic: temerarius Illi
Arguitur stolidèque ferox: sine puluere bella,
Et nimiùm faciles nullo discrimine sunt qui
Despiciant palmas. Quid? Quòd pars plurima laudis
Gestarum in comites rerum, bellique Ministros
Spargitur. Vtque Alios habeat, sua fortia facta
Qui celebrent, meritoque ferant ad sydera plausu;
Plùs tamen hi quoque luxuriam, plùs barbara iussa,
Indignasque neces comitum, fastuque profano
Quaesitos homini Superûm execrantur honores.
Tam rarum, neque Mortali sperabile, plenam
Quantovis sortiri operum molimine famam. 18
18. Anne igitur leuibus credendum est pectora curis
Ambitiosa teri: dum, quam certamine tanto
Nancisci properant, venantur et omnibus vnam
Aucupijs, incertam adeo tenuemque secundi
Murmuris excipiunt auram: contraque, Malorum
Quod miseris summum, mordacibus vndique carpi
Iudicijs sua facta vident: nec, amica referre
Quî tot Censorum liceat suffragia, quamvis
Rumpantur, ratio sese aut spes obijcit vlla?
Quàm graue seruitium, quàm dura et iniqua foret sors
Mancipij, octonos pressâ ceruice ferentis
Tam malè concordes Dominos; vt, iussa capessens
Vnius, immites Aliorum protinus iras,
Iurgiaque, infestasque manus, et flagra subiret?
Durius heu vani quicunque petitor honoris
Captiuâ fert mente iugum, seruire coactus
Innumeris, animi, naturaeque indole prorsus
Oppositâ, Dominis: quot scilicet ipse suarum
Admiratores rerum, decorumque laborat
Praecones habuisse: virûm genus omne, sensilis
Canitiem menti, primae lanuginis aeuum,
Sarranas procerum tunicas, plebisque lacernas,
Externos, ciues, doctum, rude vulgus adorans,
Obseruans, metuns, cunctorum sedulus vsque
Ad varios habilem sese compone re nutus.

-- 167 --


Ni faciat, dominae confestim verbera Famae
Laturus: nihilò infelix quae mitiùs horret;
Vllus quàm scuticae vibices Dauus herilis.
Sil vel fraena suae miserum est admittere; quantò
Tristius externae sub iura libidinis ire?
Finge adeo fragili Mortalem corpore; quovis
Alterius flatu, obtutuque vt possit iniquo,
Saucius immanis clauae ceu pondere, sterni.
Num, rogo, vel satis eductum talibus inter
Postrema haud referas miserorum exempla; vel ipsi
Haud geminum ponas, adeo cui roboris expers,
Iunceaque est animi vis, vt percellere nulli
Non liceat minimae abiectum vel murmure vocis?
O semper tremebundam! O nullam, tam tenui spe
Quae vitam trahit, afflatu variabilis aurae
Circumagi subitò leuis in contraria, sortem! 19
19. Adde, nihil quòd concessum immoderata superbis
Destinat ambitio conatibus: ardua quaeque,
Inuia, summa petit decorum fastigia, nullum
Laude parem, nedum patiens habuisse priorem.
Quinam igitur sublimè adeo iaculantibus Ausis
Terminus, aut requies? Quae nam fiducia voti
Cum summis hominum, quos vel prior vlla creauit,
Nostra vel antiquis heroibus addidit aetas,
Assiduè decertanti, et sic mente parato,
Tranquillam neget vt vitam, curisque vacantem
Ducere, ni primum tot de riualibus Vni
Exorata decus sors annuat? Heu sibi quantùm
Difficilem mortale genus, tardique paratùs
Laetitiam facit, in medio quam prodiga cunctis
Exposuit natura? Suae proh nescia sortis
Pectora! Cum, dubij citrà discrimina Martis,
Se facilem det amica quies; oblata recusant
Munera, ni tali rapiant e puluere, certà
Victorem nulli fas vnde recedere palmâ. 20
20. Quod, procul extremâ Ditis sub nocte sepultum.
Funditus humanae turbanda ad gaudia sortis,

-- 168 --


Te vomuit chaos, execrabilis, impia, vecors
Ambitio? Quàm (tu sineres) pacatior Orbis
Degeret? Antiquo starent vt saecla metallo?
Non miserae toties per mutua funera gentes,
Impia non fratrum caderent per vulnera fratres,
Certantesque duos inter lacerata ruinas
Plorarent tot regna suas. Tu buccina Martis,
Irarum fomes, Libitinae calcar, hirudo
Sanguinis innocui, fraudum scelerumque magistra,
Per versum fas atque nefas, per publica damna,
Ad solium properare iubes. Tu, conditus imo
Terrarum ceu saepe sinu, rapidumque sub auras
Vt subitâ meditatus iter Vulcanius ardor,
Compagem solidam Mundi trepidantis ab imo
Eruis, immani latè obuia quaeque tumultu
Concutiens, gelidosque metus, tristesque ruinas,
Et miseros toto propagans aethere luctus. 21
21. Heu quàti Rome, (Quìd Romae diximus?) Orbi
Heu quanti stetit insani ambitiosa cupido
Caesaris? Inde citos per Thessala rura, per vrbes
Hesperias, Nilique domos, Libyaeque calentis
Aequora praecipitans currus, auidumque cruoris
Circumquaque rotans ensem feralis Enyo
Impleuit terras, impleuit stragibus vndas:
Romaque cum centum populis regnisque subactis
Concidit, infelix vnius victima noxae. 22
22. Quìd reliquas memorem pestes? Sat carmine dictum
Iam proprio, quantis agitent praecordia curis
Formido malesana, immensus et ardor habendi:
Nec secus has contra Eumenidas, contraque nocentem
Tristitiam quid opis Ratio, quaeque arma ministret,
Vltima nunc subit, et longè saeuissima, toto
Pectore diuulsam penitùs proscribere pacem,
Criminis admissi ante oculos feralis imago.
Haec illa est, hominum quae noxia corda, flagello
Vipereo insultans, Acherusia torquet Erinnys:
Haec rota, tergeminusque canis, iecorique renato

-- 169 --


Penniger assiduus tortor. Quid plura? Manentis
Tartarus haec vitae. Proh dirum, triste, nec vllo
Non lethale magis fatorum vulnere, vulnus!
Fidum alijs ratio solamen casibus: ipsâ
Ex ratione, qibus mentem crudeliùs angat,
Culpa trahit vires. Alij nouere dolores
Interualla vicesque: haec iugi pectora letho
Conficiens, nullam roseae seu tempore lucis,
Siue per vmbriferae pacata silentia noctis
Sontibus indulget requiem. Vix languida serus
Lumina permulsit sopor; en Rhamnusia vindex,
Iratique torum Dîj maiestate seuerâ
Concutiunt. Maestus timor vndique, et vndique dirae
Poenarum facies. Tenui si murmure foeta
Intonuit nubes; actum est: iamiam omnia suprâ
Se ruitura putant armamentaria caeli.
Proxima, si, rapido teritur dum semita curru,
Subsilijt paries; violentior ima fatigat
Ossa tremor, moto ne cardine terra laboret,
Praecipites impulsa trahant ne tecta ruinas.
Concubiá fòrs increpuit de nocte tigillus;
Heu stygij lemures adsunt, in tartara viuos
Iam rapient. Iter ingressi, virgulta moueri,
Exiguâ dumos inter trepidante lacertâ,
Audierint; spiris horrendum immanibus anguem
Caecus adesse pauor fingit. Quae tuta Nocentes
Otia, quam sperent infesto Numine pacem? 23
23. Prona igitur cupidis adsint licet omnia votis,
Ingenium, vires, regum fauor, ampla supellex,
Censusque, et tituli, et plaudentis munera famae:
Consilium quamvis nemorum frondentibus vmbris,
Irriguaque leuent infestos Naiade soles:
Nec blandi comites, citharae, spectacula, ludi,
Phasiacaeque dapes, Gauranaque pocula desint;
Nil curas lenire satis. Phineia dulces
Diripiunt portenta dapes: generosa Falerni
In Veientanam migrat vindemia vappam:

-- 170 --


Nautea sunt Arabum succi: mulcentibus aures
Neruorum modulis tristi mens conscia planctu
Obstrepit: ingrati comites: inamoena virentum
Scena theatrorum. Medio sub pectore stridens
Vna est ante oculos funesti criminis vmbra,
Vnam animus sentit. Talis frodentia praeter
Maenala, vel gelidis nemorosae in vallibus Idae
Cerua fugit, volucri quam certus arundine fixit
Venator: neque iam lusus, herbosaque cordi
Pascua, non liquido manantes vbere riui,
Aut scruposarum caua frigora speluncarum.
Pulsus amor nemoris, camporum oblita voluptas:
Aprici colles, lasciuo exercita cursu
Prata, greges socij, quaeque olim dulcia cunque
Incolumi, iam nusquam. Infelix altera pectus
Cura fodit, sensusque omnes sibi vindicat, haerens
Traiecto penitùs lateri crudelis arundo. 24
24. Expertus nimiùm lanienam hanc efferus vrbis
Ille Syracosiae Plutro, sed pectoris Orcus [a]
Previous paragraph

Next paragraph


Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.