Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
Previous paragraph

Next paragraph


Haud aliam terras omnes, maria omnia circùm
Crediderat, nisi de gesto sibi munere, famam
Feruere. Puteolos igitur deuectus, amicis
Plausibus ac titulis, queis obuia turba merentem
Exciperet, laetas iamdudum arrexerat aures.
Ecce autem tumidâ se credulitate ferenti
Per medios, quà conferti vis plurima vulgi,
Spargentique graues huc illuc, publica laudum) [!]
Vndique colligeret ceu vectigalia, visus;
Nescio quis verbis sese communibus offert
Ardelio: et, Quid ab Vrbe noui, dignique relatu,
O Bone? Mirari, stomacho erumpente, superbus

-- 188 --


Arpinas. Quid enim? Thusco tibi littore proram
Nunc videor soluisse? Adeone ex omnibus vnum
Praeterit, externas quàm pridem missus in oras:
Vnde redux? Lepidus tum percontator, Vt, inquit,
Exciderat! Sed da veniam: nunc denique, qui sis,
In mentem redijt. Libycâ digressus ab actâ
Nempe venis, quae Praetori prouincia dudum
Obtigerat. Fugit demissis frigidus Hospes,
(Aspersâ Volucer ceu gallinaceus vndâ)
Cristarum phaleris, et strictis ocyùs alis,
Indignans, atque, O mores! O tempora! mussans.
Siccine praestantûm memoranda exempla virorum
In tenebris squalere? Nouis quae littora cunque
Sol radijs, curru vel discedente salutat,
Plena meae rebar Quaesturae laudibus. Auras
Vt subitò in tenues iucundus vanuit error!
Ecce Dicarchei vicinâ in littoris orâ,
(Vix aures sibi, vix credit mens auribus) ipso
En prope in aspectu Siculae telluris, an vnquam
Quaestor eò appulerim, latet, admirabile nedum
Quidquid, et eximium gessi, populisque loquendum.
Heu miseras hominum spes, conclamataque vota!
I nunc, sollicitâ famam virtute mereri
Nitere. Perpetuis, i, frange laboribus aeuum,
Vt tibi inocciduos pariat labor improbus annos.
En, quae magnanimis respondet gloria factis.
En, quae nostrarum (pudet) ignorantia rerum.
At benè, quòd vel sic sapui. Ventosa valete
(Sat surdis huc vsque piget cecinisse) theatra.
Nil vulgo, quid agam, curae? Nil et mihi, vulgus
Quid blateret. Virtus hinc protinus vnica finis,
Et merces operum. Quìd frustra sedulus, omnis
Quos penes interijt meritorum gratia, nullus
Officij quos tangit honos, seruire laborem? 59
59. Illius errori sic experientia finem
Attulit. Euentu sed dedignata doceri
Praeuenit errores Ratio: studiumque tuarum

-- 189 --


In populo rerum metiri protinus illo
Te iubet, externas quo res curare vicissim
Ipse soles. Tanto clarorum ex agmine, seu quos
Prisca tulere, ferunt seu tempora nostra, virorum,
Quantula pars, rogo, vel tenui tibi murmure nota?
Hanc ipsam vt rarus seu voluis pectore; fando
Seu memoras? Vt iners et languida tunc quoque pulsat
Retractantem animum species? Vt parca, breuisque
Mentio? Quàm non cuncta probas? Quàm plura seueri
Lance supercilij, et naso suspendis adunco?
Qui tuus erga Alios igitur, hunc noris eundem
Omnibus erga omnes, naturae foedere certo,
Esse animum. Solum tu te miraris, amasque,
Et populo eximium censes mirumque videri,
Quae praeclara alibi, seu quaerere lentus, iniquo
Seu fastu spreuisse celer. Cur ergo superbum
Me minùs intentumque mihi, cur indole quemquam
Dissimili credas, alioque numismate cusum?
Vnus nempe tibi tu carus? Fallere: cunctis
Hunc pariter natura Sui commendat amorem. 60
60. Praeterea, quod priuatim delegimus ipsi
Ad famam studij genus, id praestare videtur
Omnibus vnum. Hederas laurosque Heliconis alumnus;
Rostra, forum, causas Rhetor stupet: Ille superbis
Fascibus; Hic saeuo bellorum in puluere lectis
Nil aequale putat palmis. Quid multa? Laboris
Quisque sui pretio capitur, diuersa sequentes
Negligit: vt proprio quantumvis munere claris
Vix, nisi paucorum, quos vna ars iunxit eodem
In stadio, curas liceat, plaususque mereri.
At non Hi faciles riuali plaudere, seque
Victos, quòd sociûm mirentur gesta, fateri.
Scilicet expectes, primae dum laudis honorem,
Praeripuisse tibi quem nititur, Aemulus vltro
Deferat? Expectes frustra. Sub pectore nulli
Non commune salit votum, victoria: nec tam
Obtusis homines famae dulcedine tangi

-- 190 --


Nascimur ingenijs; vlli submittere fasces
Vt libeat. Quidquid praeclarum et nobile visum
Fòrs alibi, extemplo id titulis componere nostris
Cura subit: tum, si minus in certamine, fastu
Calcamus tumido; si par, liuore maligno
Deterimus. Sic quisque, locum tenuisse priorem
Dum properat, seseque vnum circumspicit, in se
Totam vno mentem, totumque absumit amorem;
Ex socijs paucos sensu dignatur, eosque
Collatos sibi iam spernit; iam liuidus odit.
Talia purgato expendas si pectore; vani,
Credo equidem, nimius frigescet nominis ardor:
Teque vltra, refugis tendentem retia ventis,
Frustratum irrisumque operae insudare pigebit,
Et cum spe famae simul ipsa cupido residet. 61
61. Illud ad extremum moneo, ne dulce periclum
(Lotophagi ante oculos sint, et sirenia saxa) (a)
Previous paragraph

Next paragraph


Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.