Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
Previous paragraph

Next paragraph


Caeca domi. Sic ergo parum in se quisque negotî,
Quo teneatur, habet: populo nec deuius vlla
Inuenit explendis animus spectacula curis?
Felix! Qui cupidos rimandi plurima sensus,
Fortiter ignarus, cohibet. Quàm dulcia secum,
Otia laetus aget? Rapidos vt nesciet imbres,
Ventorumque minas caeli per aperta furentes,
Ipse domi latitans, tectoque inclusus amico? 35
35. Ergo nocet, quid agant Alij, scrutarier: at non,
Felices vt agant, pariter curare nocebit:
Maiori quin nulla animum dulcedine complet,
Ac pulsis Inopum quae cladibus orta, voluptas.
Haec igitur primas inter sit cura, virili
Humani causam generis pro parte tueri,
Quae mala quisque subit, communia ducere, flentûm
Aerumnas lenire, aegro huic solatia ferre,
Illius angustos census laxare, salutis
Ancipitem saeuis alium subducere Parcis,
Nullum non patrio complecti pectore, nulli
Non facilem, quaecunque premat vis, tendere dextram. 36
36. Anne Duces quęris? Circumfer lumina: quantos
Ilicet heroas, quantis resonantia famae
Plausibus obijciet mirari exempla Vetustas?
En tibi, deliciae subiecti, Flauius, Orbis,

-- 217 --


Viuere cui tantùm, humanâ de gente mereri, (a)
Previous paragraph

Next paragraph


Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.