Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
Previous paragraph

Next paragraph


Cernimus; ambiguos sic sustentanda per aestus
Immoti valido libramine consilij mens:
Vt, sibi quem Sophiâ legit semel auspice, callem
Vsque sub extremas decurrat sedula metas:
Orsa nec ad trutinam toties reuocare, sed acri
Ad calcem potiùs curet deducere nisu.
Nam quis erit modus, aut operum quae summa coronis,
Instabilem quaecunque leuis si causa probatis
A studijs animum subitò in contraria vertat?
Pensandis sua sunt, sua tempora rebus agendis.
Quid fieri satius, dum res examine pendet
Ambiguo, dum tu medius, Prudentia secum
Exigat. Huc postquam lanx, aut deflexerit illuc;
Praestandum sibi, quod superest, Constantia poscit,
Decreti iam tota sui. Quà mobilis aer
Vi subità impulerit, paleae, frondesque iocosis
Ludibrium volitent Zephyris. Conuellere caelum
Iuratas Aquilonum hyemes, totumque repellit
Hippotadem subnixa altis radicibus ilex.
Haud aliter, curis animum variantibus anceps,
Voluitur huc illuc sua per fastidia vulgus;

-- 208 --


Propositum retinet Sapiens, et mole sua stat. 19
19. Pondus vt hoc animo veniat; lex illa tenenda;
Humanae placidus vitae qua nititur ordo:
Nil adeo vt subitâ nimiâque cupidine praeceps
Instituas, neu te violens in rebus agendis
Impetus abripiat, ratio sed prouida ducat.
Phoebeas haec nempe rotas imitata quietos
Continuat nunquam diuerso tramite cursus;
Ille sibi discors, Libycâque incertior vndâ,
Quò fluit, inde celer refluit, variosque per aestus
Voluitur, in solâ constans leuitate, Suique
Hoc tantùm similis, nunquam quòd primus, et idem. 20
20.Et graue principio fuerit, per deuia suêtum,
Quà vagus errandi stimulat calor, aequora ferri,
Exiguis genium satijs includere: durum
Luctamen, fateor, nihilòque remissius, ac dum
Indomitus primis pullus parere lupatis
Cogitur, imperiumque pati, nec feruida praeter
Descriptum volitans vestigia spargere gyrum.
Durius at quantò, momenta in singula caecis
Aestibus huc, illuc, sine lege, sine ordine volui,
Turbinis innati praedam? Per Caerula qualis
Fluctuat Ionij sulcatrix cimba Profundi,
Quam rationis inops, clauum rapiente procellâ,
Depositam cessit victricibus arbiter vndis. 21
21. Quadrupedem tenerum fraeni si lege seuerâ
Nil parcens, moderere; haud longo tempore fingas
Rectori facilem: sin duro, et fronte superbâ
Iussa recusanti primas laxâris habenas;
Indomiti quàcunque ruet cerebrosa libido,
Vel nolens, cogare sequi. Vix spes super vlla
Obsequij. Dextrum sit iter; laeuâ ille vagari.
Cessantem porro impellas; vestigia retro
Circumaget. Tritâ horteris regione viarum;
In fossas, fluuiosque, importunasque paludes
Perditus absiliet. Facili moderamine posses,
Vixque adeo ostensâ domitum perducere virgâ:

-- 209 --


Sponte suâ ferri assuêtum non vlla mouebunt
Verbera, non stimuli, calcariaque addita costis:
Irritare priùs dabitur quàm flectere. Surget
Arduus, insanis lacerabit calcibus auras,
Parîetibus ferus impinget, fraena aspera rumpet,
Sessorem excutiet. Tali scito indole prauos
Quosque animi motus. Vae, si quis mollior illis
Cedere. Permisso firmatis viribus vsu,
Nequicquam fraenis reuocantem in Deuia secum
Rectorem abripient: quos si compescere primò
Cura sit; immodicos flatus, mora parua, remittent,
Nec rigidâ ceruice iugum patientur herile,
In quamcunque velis, dociles iam tendere, partem. 22
22. His adeo impletis, operâ non seciùs vnâ
Id quoque contigerit, verborum pondere tanto
Quod Sophiae proceres vitae inter prima beatae
Praecipiunt elementa, incauto pectore ne quid
Attentare iuuet, seris quod deinde peractum
Damnetur lacrymis. Nam quid furiosius, eque
Brutorum magis ingenio, quàm sola tueri
Obuia, venturisque nihil seponere curae:
Expleuisse Bonis genium praesentibus, et, qui
Mox ideo maneant, vltro nescire dolores? 23
23. Suâserit ingluuies; centum licet inde Galeni,
Paeones hinc totidem Parcas, et cruda minentur
Funera; securae famis Helluo sumina, rhombos,
Pauonem, lepores, damas, conchylia, turdos,
Quidquid alunt syluae, tellus parit, educat aer,
Aequoraque, fluuijque, auidam demerget in aluum,
Omnibus ille lupis, rabidisque voracior vrsis.
Ambitio velit; in seruos, praesepia, vestem
Assyriam, Coasque manus, fusamque Corinthum
Caesareas alacer, nedum profundet equestres
Nomentanus opes. Moneas, Heus optime, sumptus
Hic loculis maior: modulo metire tuo te:
Luxuriam grauis à tergo comitatur egestas;
Fabula narratur surdo: nil creditor instans,

-- 210 --


Nil inopes terrent cani, quaerendaque frustra
Mors misero, cum nec laquei iam copia, nec, quae
Exoret stygiam, tenuis mercedula, cimbam.
Turbinis igniuomi in morem, quo, Roma, beatam
Irradias Petri noctem, dum splendida vulgi
Luminibus de se exhibeat spectacula; ventis
Ludibrium fastu iamiam crepuisse caduco,
Inque leues solui haud renuat per Nubila fumos.
Praecipiti sic bile iecur flammante, superbis,
Fortunâque suâ maioribus irruet audax
Regum inimicitijs Alius. Vox caldior vna
In seros quoties gemitus, longasque Maiorum
Exijt Iliadas? Permittere verba feroci
Ingenio, libuitque auidum expleuisse furorem?
En, quales breuis illa tulit vesania fructus.
Exul, inops, vagus, assiduis terroribus aegram,
Ac longo similem letho traducere vitam
Cogeris. Haec olim cautus, prudensque Futuri
Spectasses; vacuus curae, et discriminis expers,
Inter amica Soli natalis gaudia, laetos
Cum gnatis ageres, charisque sodalibus annos. 24
24. Haud igitur crudos Zenonas, et hispida nunc te
Praecipiam torui responsa audire Cleanthis.
Ipse, voluptatum patronus et arbiter, ipse
Esto Neoclides viuendi hìc norma: futuros (a)
Previous paragraph

Next paragraph


Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.