Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
Previous paragraph

Next paragraph


In dulci spectare iubet qui semine fructus:
Anticyram procul ablegans, praesentia nullo
Qui Bona delectu arripiunt, quaecunque, parati,
Sensibus in votum veniat genioque voluptas,
Protinus indulgere: licet mox illa dolorum
Foecundam gemino pariat cum foenore messem. 25
25. Sed neque vitandus minùs est contrarius error,
Aut minùs Anticyram plenis potare iubendi
Hi quoque sunt cyathis, alios qui semper in annos,
Iratum nacti Genium, sua gaudia mittunt,
Et, similes porro victuris, viuere nunquam

-- 211 --


Incipiunt. Nunc aequoreos, ait ille, per aestus,
Memnonidum scrutator opum, Gangetica longè
Ostia, teque petam, mersi quae funera Solis
Gentibus excusas, alioque, America, rependis
Sole, parens rutili, et felix Aurora metalli.
Stat quidvis tentare operum, et subijsse laborum:
(Hac emitur mercede quies) stat fortibus ausis
Tranquillos placidae portus aperire senectae.
Mox, vbi successu pleno, aspirantibus et Dijs,
Fundarit patrios melior fortuna penates;
Dulcia tunc positis succedent gaudia curis:
Inter et egregios census, famaeque nitores,
Iam laetus peragam, quae sedulus otia feci.
Tunc, ais? At cur non potiùs tam dulcia Diuûm
Anticipes iam nunc tibi munera? Qui malus error
Ingratas iubet actutum praesumere curas,
Gaudiaque extremo vitae iam debilis aeuo,
Et nunquam fòrs venturis seponere canis?
Vix satis expediam, quàm multis nescia fructùs
Optati sic lustra fluant. En, aspice tantum
Hoc hominum quovis caeli sub cardine vulgus,
Turbam infelicem, aeternis quos vana cupido,
Neptuni dubio, dubio vel in aequore Martis,
Perque fori syrtes, infidaque limina regum,
Attonitos curis, fessosque laboribus vrget.
Quò tam solliciti cursus? Qui terminus? Aut quae,
Spes alijs alias, ceu fila, intexere gaudens,
Immensam hanc adeo miseris net callida telam
Penelope? Verum si respicis; omnibus vnus
Longorum hic operum finis proponitur: omnes
Nescio quae meliora sibi dêin tempora spondent,
Tot quibus emensi scopulos, et dura viarum,
Fluctiuagos tuto componant littore cursus. 26
26. Heu steriles Veri! Tanquam non tempore quovis,
Ambiguos citra errores, pelagique tumultus,
Illa homini liceat statione quiescere: longo
Nec nisi circuitu Euthymiam comprendere detur,

-- 212 --


Quam (votis adeo occurrit) voluisse, tenere est.
Sanius o quantò foret, anxietate, metuque
Depositis, facili confestim nubere Diuae:
Quique per incertum sinuosis flexibus aequor
Optantur, placidos iam nunc inuadere portus. 27
27. Nec fugit hoc ipsos tandem, si dura repente
Non expectari supra caput astitit hora
Funeris, et Parcae iam deficientia nigro
Pollice fila legunt. Retro tunc scilicet actae
Aetatis seriem, consumptaque tempora vanas
Frustra inter curas supremo à fine remensi,
Consilijs, heu, se nimiùm fallacibus vsos,
Ignarosque Boni, cordisque fatentur inanes:
Aethereâ quòd sorte frui, dum fata sinebant,
Abnuerint: Parcasque adeo euasisse minantes
Si liceat; posthac non irrita munera Diuûm,
Nilque datae iurant periturum e tempore vitae.
Quae ne vicini supremo in cardine fati
Ipse etiam doleas; quam postera cunque recentem
Addiderit pensis Clotho vitalibus horam,
Protinus illam aeui confer praesentis in vsum,
Dilato vacuam prohibens transcurrere fructu. 28
28. At quaenam ista genus vecors sapientia, (clamet
Hìc aliquis) foedam niueae sub nomine pacis
Segnitiem laudare, et natos rebus agendis
Indecori, aeternoque animos sopire veterno?
Fallitur. Haud quasvis, steriles deponere tantùm
Praecipimus, sortis quas importuna caducae
Spes glomerat, curas. Alacri nam caetera motu
Quem lateat refici mentes? Ceu lampade quassâ
Viuidiùs micat ignis, et, inter confraga rumpens
Saxa viam, similes vitro, electroque liquenti
Riuus agit (credas tunc primùm erumpere) lymphas.
Da rectis animum (Per me mora non erit: vltro
En etiam praeeo) studijs. Grassare per artes
Ingenuas: dubij seu te penetralia Veri,
Obstrusosque iuuat naturae attingere fontes;

-- 213 --


Seu magis, vmbriferi lustrantem culmina Pindi,
Musarum celebrare choros, et Apolline dextro
Condere perpetuos victurum carmen in annos.
Latus vbique operum campus. Sint publica curae
Munia, sint leges: neutri non aequa Mineruae
Seu calamum, seu belligeram manus occupet hastam.
Dummodo quisquis erit, quocunque in puluere cursum
Strenuus vrgebit labor; haud incerta senectae
Praemia respiciat, quin, sese laetus in ipso,
Praesenti iam nunc foueat dulcedine mentem,
Ingratum nec onus, sed opus videatur amicum. 29
29. Quae facilè in medijs contingent gaudia curis,
Si non plura tibi, aut grauiora negotia, quàm quae
Ferre pares humeri, imponas: neque nominis ampli,
Fortuitive sitis lucri tentare laborem,
Vnicus at puri iubeat respectus Honesti.
Sic etenim liber sapienti lege modoque
Tempora dispones tecum, rebusque gerendis
Tantum operę impendes, natiuum expromere quantum
Ingenij valeat, non absumpsisse vigorem.
Rusticus exercet tellurem: exercuit et rex,
Vt memorant, Cyrus, curuâ nunc ille fluentem (a)
Previous paragraph

Next paragraph


Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.