Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
Previous paragraph

Next paragraph

LIB. II.

--> laruis, citra fabulam, passim occurrant. Atqui nihil hisce terroribus stultius, et rationi oppositum magis: primò, quia nullum afferunt euitandis Malis praesidium: quin ea potiùs anticipant, atque longiùs producunt. Deinde, quia plurima nobis obijciunt ficta, et nunquam euentura infortunia, non alium propterea relaturis improuidae formidinis fructum, nisi, vt inanium solicitâ expectatione Malorum verè tristes, ac miseri simus. Postremò, quia plus saepe cruciatùs ex Mali prouisi metu, quàm ex ipso Malo praesente percipimus: cum eo ingenio sit timor, vt et maiora veris concipiat, quae procul intuetur, Mala; et quouis temporis puncto totam eorum longitudinem colligat, collectâque adeo vehementiùs animos torqueat. Quae vltimo loco proposita ratio vt planior ad intelligendum sit; statuitur quauis in re aliud esse amplitudinem spatij, aliud vim, et vehementiam naturae, nec, qui dolor sit longior, eum esse propterea acriorem censendum. Nam, cum nullo temporis puncto praeteriti, futurique cruciatus, vtpote absentes, sensu percipi valeant; nullo etiam temporis puncto plus doloris re ipsâ percipitur, quàm, si vnicum intra temporis punctum ille totus desineret. En igitur quo pacto Timor sibi Mala congeminet. Nimirum, cum quouis momento totam ille sibi praesentem efficiat, et simul intra animum colligat futurorum seriem dolorum; totâ illâ coniunctim, multòque propterea vehementiùs, quàm eorum innata vis ferat, quouis tempore animum cruciat.

-- 244 --

Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.