Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
LIB. III. -->
Necnon alterum Serenissimi Britanniae Regis Iacobi, rebellibus Populi furijs paterno nuper ex imperio emigrare compulsi. Licet tantum Heroem sua potiùs ornet calamitas, magnanimae pretium Virtutis: interque singularia recenseri mereatur diuinae Prouidentiae exempla, Fortunam illi obijcientis vincendam, vt vel in ipsam, quae regnorum arbitra vulgò appellatur, suos porrigat fasces, perque aduersorum experimenta, secundis digniorem se probet.
Cum igitur nemo vnus Mortalium ab aerumnis intactus occurrat; quàm superbum, iniustumque, et pudoris expertem dicemus, qui communem omnium sortem se queratur subire?
Memorabilis Democriti ars, qua hoc idem argumentum Dario Regi, amissam vxorem impotentiùs dolenti, proposuit.
Neque quisquam obijciat, nonnullos reperiri, aduersi cuiuslibet casùs ignaros. Nam, vt verum id esse admittatur; et tam pauci huiusmodi occurrunt; vt inter prodigia potiùs, quàm exempla, mereantur referri; et, nisi mors matura prospexerit; corruptam ipsi quoque, nemini non paratis in longiori curriculo offensionibus, qua in praesentia superbiunt, felicitatem dolebunt.
Probatur id plurium exemplis, quos, prosperrimo diu cursu prouectos, longior vita in extremum miseriarum praeceps deduxit.
Quid, quòd, si ritè perspicimus, non nostras duntaxat, sed longè etiam nostris grauiores aerumnas in plurimis passim Mortalium intueri licebit?
Vt profectò gratulandum sit iustiùs,
-- 250 --
|