Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
Previous paragraph

Next paragraph

SVMMA

--> Stilponis Megarensis, ac Diogenis Cynici exemplo. Solatia Natorum mortem lugentibus. Neque enim ipsi vel suâ causâ deflendi, vel nostrâ. Non suâ, vt qui, moriendo, vitae Mala, ac pericula omnia semel euaserint: quae tanta sunt; vt nos ipsis potiùs miserandos efficiant. Neque itidem nostrâ, ob rationes cum alijs Bonis externis communes, quorum supra iacturam solati sumus. At, simul cum illis, tota posteritatis familiaeque propagandae spes occidit. Quid tum? Nempe is nobis post interitum labor erit: ea cura in aeternitatem iam transcriptos urgebit, neminem in terris superesse nostri nominis, atque stirpis haeredem? Praeterquam quòd, etiamsi posteritatis spes in sobole superesset; quandiù tandem ea incolumis foret? Paulò quidem seriùs, sed tamen aliquando deficeret: cum non modò tot illustres olim familiae, primariaeque Vrbes occiderint, sed ipsummet Mundum, in quo minores reliquas mutabilium rerum decessiones, successionesque peragi cernimus, suus tandem interitus maneat. Vt planè ridiculum sit, tantas inter ruinas, vnius familiae excidium lugere. Solatia indignantibus, abesse sibi nominis, famaeque claritudinem, qua alios fulgere intuentur. Neque enim solida felicitas vllius indiget famae praesidio: nisi fortè minùs plenam Dei beatitatem fuisse arbitramur aeterno illo tempore, quo, ante rerum procreationem, vnus ipse suorum sibi decorum testis, externâ omni gloriâ penitùs caruit.

-- 257 --

Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.