Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
Previous paragraph

Next paragraph

LIB. V.

--> Ambitionis mancipia, Annibal nimirum Italiae terror. Et Macedo plusquàm vnius Orbis prensator: integram neuter quantocunque conatu famam adeptus. Quis igitur manifestò non videt, quàm solicitus, aeger, ac quietis ignarus huiusmodi hominum animus sit: dum famam per tot expetitam labores, et in qua omnem vitae fructùm constituunt, adeo sibi curtam contingere; contra verò iniquis hominum iudicijs, quae, tanquam extrema suppliciorum, formidant, assiduè notari se sentiunt: nec vllam aut haec prorsus vitandi; aut illam plenè assequendi, vel si rumpantur, rationem aspiciunt? Praesertim verò cum eum scopum à suâ sibi Ambitione propositum habeant, vt non quamcunque solùm referant gloriam; sed neminem vel summorum hominum in eâ parem, atque aemulum habeant: cuius certaminis et summa difficultas, et nulli sperabilis victoria. Querela de Ambitione, deque publicis, et funestissimis cladibus, ab eâ Orbi terrarum per summum toties nefas illatis. Quorum luculentum specimen ex ciuili bello, à Iulij Caesaris Ambitione excitato, desumitur. Omissis postremò intestinis alijs animi morbis, Euthymiaeque hostibus, habendi nimirum cupiditate, tristitiâque, et inconsulto timore, quorum vim iam antea in superioribus libris retudimus; grauissimi cruciatus, terroresque explicantur, quibus admissi criminis conscientia assiduè improbos vexat, et de potestate mentis quodammodo dimouet.

-- 268 --

Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.