Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
Previous paragraph

Next paragraph

SVMMA

--> vt proinde illius amor, quemadmodum odio, sic et metu sit vacuus. Deum porrò paratam homini possessionem esse, ex maximo illius erga nos amore manifestè colligitur. Omnis enim Amans Amati res est. Cum igitur effusissimam supremi erga nos Authoris charitatem maxima ab eo nobis collata beneficia planissimè ostendant; quidni, nostrum itidem, dummodo velimus, eum esse, pari perspicuitate demonstrent? Immo ex hoc eius maximo erga nos amore alia item ratio colligitur maximae, quae in ipso amando reperitur, iucunditatis. Nam amor tunc iucundissimus, cum perfectè reciprocus. Nemo autem reciprocam se amantibus vicem liberaliùs refert, quàm Deus. Nam mortales Amici non totum Amico suum amorem impendunt; sed eius sibi retinent partem, partem etiam in alia deriuant. At ipsius amor totus, atque integer et indiuisus singulos se amantium complectitur, nihilo minor ad quemlibet eorum perueniens, ac si ipsi tantùm vacaret: adeo ut certo certiùs persuadere sibi quilibet possit, nihil sibi quantamcunque fruentium eâdem sorte Sociorum turbam obstare, quin plenissimè, integerrimèque à Deo ametur. Denique, cum amor omnia faciat communia; qui mortalibus Amicis coniungitur, eorum aduersos casus, non secus, ac suos, lugeat necesse est. Quantò igitur illius laetior amicitia, qui plenè beatus nullam ex seipso lugendi materiem suis amatoribus praebeat, sed in suae illos potiùs syncerissimę immensissimęque beatitatis communionem asciscat? Neque quisquam excelsum adeo foedus,

-- 281 --

Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.