Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Ritter Vitezović, Pavao (1652–1713) [1700], Croatia rediviva, versio electronica (, Zagreb), 68 versus, verborum 7054, Ed. Zrinka Blažević [genre: prosa oratio - historia; poesis - elegia] [word count] [vitezovritterpcroatia].
Previous paragraph

Next paragraph

In Narentanorum vero (de quibus suo loco plura) cum Croatis gentilitate ambigere, incongruum erat; cum, praeter superius enarrata, Bosnam, Serviam, Chudvergiam, Albaniam et coeteras Narentanorum ditione celebriores ac a Narentae flumine longe remotiores Provincias, Slava sive Croatica gente inhabitatas fuisse, suprarelatis autorum testimoniis comprobavimus: et nunc earum coloniam esse manifesto habetur, Slavo sive Croato idiomate, sibi nativo, loquentem. Sed et ipsi Contravertenti, /Operis citati libro 2. capite 2./ Croati et Narentani utrique Slavi sunt; Slavosque pro Croatis summendos esse, dicit. Ita et Veneti, uti etiam Graeci scriptores Narentanos nunc Slavos nunc Croatos appellant. Porphirogenitus quoque Narentanorum ditionem Paganiam, id est Croatiam non baptizatam vocat. Nam ut Croatiae baptizatae Civitates /Capite 31./ recenset, ita de Croatia non baptizata sic /Capite 30./ scribit; Ab Orontio Pagania incipit, procurritque ad Zetinam flumen. Et post Pagani autem vocantur, quod baptismum non accepissent eo tempore, quo Sclavi omnes baptizati erant. ita enim Sclavorum lingua nuncupantur, quicunque baptismi expertes. Romanorum vero dialecto Regio illa appellatur Arenta et populi Arentani. Eadem Arenta sive Narenta Chulmiae regio maritima Thomae Archidiacono /Capite 36./ est. Narentanorum autem /Ioannes Lucius operis citati libro 2. capite 5. ad finem/ loca Almisani tenuerunt, qui Caciclos sive Kacichios Protectores, Comites et Duces habuere. Cacicli autem Comites cum aliis Comitibus Croatiae erant /Idem ibidem libro 4. capite 4./. Quin et Mucarum (nunc Makarska) in media pene Regione ad litus Maris sita Episcopalis olim Civitas, initio labentis saeculi, saecundo nempe lustro, Senonsibus Croatis tributaria fuit: Imperio Turcico subiecta; ut in Patriae Manuscriptis legitur, recensque hominum memoria vidit. Hinc non satis capio sensum eiusdem Ioannis Lucii, ubi /Operis citati libro 2. capite 5. ad finem/ ait; Cuius generis census fuerit, quem Croati, et Narentani a navigantibus extorquebant, ex relatis Danduli verbis distingui non potest: ita ex iis, quae suo loco dicentur de Almisanis, qui loca Narentanorum tenuerunt, et Segniensium Croatorum, qui nostris temporibus non minores molestias, Venetis longe maioribus viribus pollentibus, inferre ausi sunt, coniectari poterunt ea, quae ab auctoribus non traduntur. Ex quibus duo in Lucium animadvertenda sunt. Primum; quod censum a navigantibus extortum dicat; quem tamen ipsi Veneti Scriptores tributum vocant; ut Sabelicus /Libro 2./, Petrus Iustinianus /Libro 1./, Iulius Faroldus /In Annalibus Venetiarum/ et coeteri.

Previous paragraph

Next paragraph


Ritter Vitezović, Pavao (1652–1713) [1700], Croatia rediviva, versio electronica (, Zagreb), 68 versus, verborum 7054, Ed. Zrinka Blažević [genre: prosa oratio - historia; poesis - elegia] [word count] [vitezovritterpcroatia].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.