Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Ritter Vitezović, Pavao (1652–1713) [1700], Croatia rediviva, versio electronica (, Zagreb), 68 versus, verborum 7054, Ed. Zrinka Blažević [genre: prosa oratio - historia; poesis - elegia] [word count] [vitezovritterpcroatia].
Previous paragraph

Next paragraph

His itaque certa fide dignorum Scriptorum autoritate comprobatis, de Insulis Adriatici sinus, Croatiae propriis, nullum superest dubium; quae cum Liburnicae ante fuerint, /Dandulus ad Annum 874./; et Liburniae nomen in Croatiam transierit /Chronico Carionis etc./; huic merito accensentur. Olim quippe Croatorum Regibus subditae tributariaeque fuerunt /Ioannes Lucius operis citati libro 2. capite 2,5,13. libro 3. capite 9./. Scribit enim Porphirogenitus /Capite 30./ his verbis; Ex quo vero dicti iam Sclavi inhabitarunt finitima Dalmatiae, omnia tenuerunt, Urbesque Romanorum Insulas colebant, ex iisque vivebant, at cum quotidie a Paganis captivi abducerentur, perderenturque, illas deseruerunt, continentem colere volentes, verum a Crobatis prohibebantur, cum nondum illis tributa penderent, verum ea quae hodie pendunt, Praetori suo exhibebant; sed cum vitam tolerare non possint, ad Basilium Venerabilem Imperatorem accesserunt, eumque res a nobis commemoratas edocuerunt, isque auctor fuit, ut quae Praetori solvebant, ea Sclavis darent pacis causa et Praetori exiguum quid penderent ad ostendendam dumtaxat Romanis Imperatoribus illisque debitam subiectionem ac servitutem: atque ex illo tempore omnes istae Urbes Sclavorum tributariae, pacta solvunt, Aspalathus quidem solidos CC. Tetragura C. Diadora CX. Opsara C. Arbe C. Belca C. ita ut universum essent librae DCCX. excepto vino et caeteris speciebus diversis, quas praeter pecuniam exhibebant. Et Cresimirus Croatorum Rex Adriaticum Mare suae appropriabat iurisdictioni, ut constat ex eiusdem privilegio, apud Ioannem Lucium /De Regno Dalmatiae et Croatiae libro 2. capite 3./ citato; ac Beatus Petrus Damianus, eiusdem Regis contemporaneus scriptum reliquit; Absarenses Dalmatas, uti Regi Slavo subditos, Slavonici Regni partem esse /Idem libro 2. capite 11./. Idem de aliis affirmat saepe fatus Archidiaconus, /Capite 15./ qui ait; Inferior Dalmatia habuit Episcopatus suos, more antiquo suae Metropoli Salonitanae Ecclesiae subditos, videlicet ab Apsarensi Episcopatu usque ad Traguriensem. Vegliensis, Absarensis et Arbensis Episcopatus habuerunt Parochias suas in insulis suis etc. Omnes enim Civitates praedictae ad Regnum Croatiae pertinebant. Uroscius quoque Rassiae Rex hoc titulo utebatur /Maurus Orbinus, Regno delli Slavi/, Uroscius Rex Rassiae et Diocleae, Albaniae, Bulgariae ac totius Maritimae, de Culfo Adriae a Mari, usque ad flumen Danubii magni. Crescebant namque indies Croatorum vires, (inquit /Libro 2. capite 2./ Ioannes Lucius) et debilitatis Dalmatarum rebus, una cum Narentanis Maris Adriatici dominium usurparant; qui et Venetos intra suas paludes, molestasse, ab eorum Chronistis et vulgatis scriptoribus memorantur. Hinc est quod Veneti per multos annos, ut tuto oram Dalmaticam sui negotiatores navigarent, tributum Chroatis mittebant; ut Dandulus et Sabellicus Veneti Scriptores prodiderunt, ac Orbinus aliique commemorant. Ingens namque olim fuit Croatorum potentia, ut ex Porphirogeniti relatione videre est: qui /Capite 31./ ait; Baptizatae vero Crobatiae Urbes habitatae istae sunt; Nona, Beligradum, Belitzin, Scordona, Chlebena, Stolpum, Tenen, Cori, Claboca, exhibetque Equitum LX. peditum C. millia, et Sagenas LXXX. Conduras C. quarum illae XL. viros habent, hae XX. nempe quae maiores, nam minores tantum X. atque haec quidem potentia eius et copiae fuerunt usque ad Principatum Cresemere. Si haec baptizatae et Maritimae tantum (ut ex Civitatum nominibus dignoscitur) quanta non fuit, unitis non baptizata Croatia Maritima, Mediterranea et Interamnia? de quibus duabus posterioribus Porphirogenitus non facit mentionem. At et Ungaricae, in Croatia, Monarchiae tempore, omnes Liburnici Maris Insulae ad Croatiae Regnum pertinebant; cum et ultimas pene illius freti, Corcyram, Tortam, Stedram, Lesinam, Issam et Bratiam, per Ladislavum sive Vladislavum Hungariae et Neapolis Regem, Anno 1405. Hervojae Duci venditas, post huius obitum Barbara Sigismundi Imperatoris et Regis uxor, nomine sacrae Coronae, tenuit; come cosa (ut inquit /Annali di Ragusa libro 3./ Iacobus Luccarus) ch’ insieme con molte citta, e scogli di Dalmatia apparteneva ai Regno d’Ungaria et mox infra; come quelle, ch’erano unite con la corona: ne senza consenso di Racos si potevano alienare.

Previous paragraph

Next paragraph


Ritter Vitezović, Pavao (1652–1713) [1700], Croatia rediviva, versio electronica (, Zagreb), 68 versus, verborum 7054, Ed. Zrinka Blažević [genre: prosa oratio - historia; poesis - elegia] [word count] [vitezovritterpcroatia].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.