Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marko Marulić (Marcus Marulus) (1450–1524) [1503–1510], Descriptio Salonarum et Spalati (1503 – 1510), versio electronica (Književni krug, Split), Ed. Bratislav Lučin; Bratislav Lučin [word count] [100129marul-inepigr-st].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Previous section

Next section

50v <IV> SALONIS

<IV.1> HACTENVS externa tibi interpretatus sum, Dominice Papalis charissime, nunc maiorum nostrorum aperiemus monumenta, quę sępe tecum per Salonarum rudera parietinasque uagatus passim iacentia spectaui et interdum, patrii soli nostri quanta quondam gloria fuit mecum animo reuoluens, Vergilianum illud ingemiscendo repetebam: Fuimus Troes, fuit Illium et ingens gloria Teucrorum, [ERROR: no reftable 1:] nunc nulla.

<IV.2> Qualis enim quantaue urbs ista extiterit, quę a Gothis solo ęquata esse desiit, non modo reliquię eius testantur, uerum etiam ueteris historię scriptorum indicat autoritas. [ERROR: no reftable 1:] Nam et Strabo in suo Geographię libro Delmatarum emporium Salonas esse asserit ac de ipsis Delmatis Ea gens, inquit, annos compluris aduersus Romanos bella gessit. [ERROR: no reftable 2:] [ERROR: no reftable 3:] Plinius quoque Secundus ait: Salona colonia ab Iadera CCXXII milia passuum. Petunt in ea iura uiribus [ERROR: no reftable 1:] descriptis in decurias CCCLXII Delmatę, [ERROR: no reftable 4:] quos ibi nominatim recenset. Inter eos autem Ardeatum [ERROR: no reftable 5:] meminit et Italię quondam populatores appellat. [ERROR: no reftable 6:] Pręter hęc in Cęsaris Commentariis relatum legimus quod M. Octauius cum nauibus Salonas peruenerit, ubi concitatis Delmatis reliquisque 51 barbaris Clissam a Cęsaris amicicia auertit, conuentumque Salonensem quum neque pollicitationibus neque denunciatione periculi permouere posset, oppugnare instituit. Est autem oppidum, inquit, et loci natura et colle munitum. [ERROR: no reftable 7:] Octauius quinis castris oppidum pręmere coepit, illi se defendere. Tandem dispositis per muros pueris ac mulieribus portis egressi Octauii castra inuadunt expugnantque, deinde et reliqua, cędeque non parua facta eos qui superfuerant ad naues fugere compellunt. Atque talis fidei talisque in bello uirtutis tunc fuere Salonenses nostri!

<IV.3> [ERROR: no reftable 1:] Huc accedit quod Diocletianus imperator, Salonis natus, uirtute rebusque gestis ad Romanorum imperium meruit promoueri. Deposito deinde imperio priuatam uitam peregit in patria. Et quum Romam ad pristinam dignitatem reuocaretur, maluit hic consenescere priuatus quam Romę imperare: usque adeo coeperat eum et amoenitas loci et tranquillus in secessu ocium.

<IV.4> Extat ędificium eius Salonis proximum, quod maiores nostri post urbis euersionem incolere coepere: [ERROR: no reftable 1:] nunc nostrum natale solum est, quod Spalatum appellant, sed et ipsum semirutum quidem atque in parte deintegratum, murorum tamen ac turrium pulchritudine portarumque affabre structarum decore 51v ostendens qualia etiam illa fuerint quę uel uetustate uel inimicorum iniuria defecere. [ERROR: no reftable 2:]Stat adhuc templum Ioui quondam sacrum, nunc Domnio martyri dedicatum, magnę turris instar, rotunda specie angulatum, cuius murus (ut uides) quadrato lapide rethiculataque structura constat. Octo columnis ingentibus intus fulcitur, quibus alię insident minores, quorum quattuor e marmore porphyrite cum aliis ad testudinem usque tecti eriguntur. Exterius circa se magnarum duarum et uiginti columnarum peristylium habet, et id quidem Sinadico marmore nobile. Porro ante templi limina uestibulum ipsum atriumque patet spaciosum, columnis grandibus, et ipsis e marmore Phrygio dolatis, circumseptum, quibus arcus impositi fulciuntur, ita ut nusquam Romę tot, tantas talesque columnas uno in loco compositas reperies. E regione templi sacellum est, eodem tempore parique structurę genere elaboratum. Pręter ista erant et alia tria templa, reliquo ędificio (ut apparet) uetustiora atque ideo magis dirruta. In his tesselarum pictura, qua exornata fuerant, alicubi adhuc uisitur. Extant et chryptoporticus plurimę, ita ut non minus miremur subterranea ędificia quam quę in aperto spectantur.

52

<IV.5> Sed ne plura intempestiue replicem, tibi pręsertim, qui cuncta quidem et sępe uidisti, et adhuc inspicere (in tantum te delectat antiquitas) non satiaris, uide tandem quanta rerum humanarum mutatio sit, quanta uolumina, uel ludibria potius, nunquam simpliciter indulgentis fortunę. Nihil usquam firmum habetur in terra, nihil stabile, nihil in eodem statu permanens, non urbes, non imperia. Extra terram igitur, extra anni Solisque uias quęrenda hominum felicitas est. Quam pie iusteque uiuentibus omnium potens Deus super cęlum perennem perpetuamque largitur.

Previous section

Next section


Marko Marulić (Marcus Marulus) (1450–1524) [1503–1510], Descriptio Salonarum et Spalati (1503 – 1510), versio electronica (Književni krug, Split), Ed. Bratislav Lučin; Bratislav Lučin [word count] [100129marul-inepigr-st].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.