Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
Previous section

Next section

2.
At ferus Herodes, cuius cito venit ad aures
Vox populique fides pectusque; illata momordit,
Quod dextra hunc fortem, iusti quod lege severum,
Cui femori est ensis, cui pectus aheneus ambit
Iustitiae thorax, torquet Polycletide virga
Aequius, ipsius quod sit quoque regula recti,
Quod digitis sceptrum. Contectus casside frontem
Iudicii recta librat terrena staterâ
Atque parem mirando operum molimine, dicunt,
Esse Deo. Hebraeis promissum fascibus aiunt
Fata, nimis Solymae, populoque haerentia fata.
Intremuit iustum metuens Heroa tyrannus.
Novit enim Solymi possessor iniquus honoris
Quod gemino nec Phoebo aether, neque regna duobus
Regibus aequa satis, vel tunc mage, pectore quando
Adverso vitiis unus, virtutibus alter
Praestat et oppositis regnum moderantur habenis.
Haec et plura animo versantem et plura timentem
Deserit Herodem timor et praesente superbus
Imperio fingit se nil ventura vereri.
Callida sic regum sunt pectora, velle videri
Impavidos cum plura timent, et fronte serena
Emendant, obscura tegunt quam nubila mentem.
Fata, rudis veluti, Herodes nocturna popelli
Somnia deridet. “Quis” ait, “mihi regna protervis
Eripiet signis? Propriae si pellere regem
Externum nequeunt vires, mihi Romula pubes
Praesto est Augustique potens et amica voluntas.
Quae regio est missura ducem, quem Dardana virtus
Non premat et validae non occupet horror Idumes?”
Previous section

Next section


Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.