Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
12.
Matris ubi gremio tepefactis incubat infans Divinus membris, animis hunc talibus orsa est Affari genetrix: “Proles aequaeva Tonantis, Nunc etiam modicae soboles pulcherrima matris, Ah quantum praesens facies tua distat ab illa, Quae modo divini gremio splendere parentis Visa mihi est? Summa quem maiestate verendum Aspexi et colui, quamvis praesentis adorem Hos quoque mente pari vultus, tamen abdita membris Maiestas, nobis facie quam dispare fulget! Una eademque hora stipulas stellasque prementem Terrenaeque sinu matris gremioque rigentem Aspicio modo te magnum, cui nulla valeret Componi moles, sint caelum aut sidera, vidi. Nunc modicum et qualem brevitas palmaris adaequet Intueor, quem rapta Deum cui Patris origo Aeterna est, nunc vero hominem, cui aegra recensque Est matris caro. Nunc humili vilescis amictu, Astrorum solisque decor patrisque venustas. Te felix mater! Sed tu felicior esse Matre alia quavis poteras: ut vilior esses Sum tibi lecta parens, immensa ô lucis abyssus! At quia sic placitum Patri pretiumque superbi Ponere pro culpa tam grande decebat Adami, Consilium sublime sequor, neque pigra tuorum, Nate operum summo genetrix occurro labori Meque humilis servae fidei pro viribus apto.” Talia dicebat genetrix, assurgere plures Cordis in affectus pluresque accendere mentis Docta faces, quas nec socors, nec languida tentet Musa sequi: superos ea cura fatigat olores.
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.