Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
33.
Iosippus vero, implendo postquam aera tulisset Caesaris edicto, templo Panchaea daturus Thura petit Solymam, quem sexta petebat ibidem Esse, quaterdenûm numerum impletura dierum Hebdomas, ut sobolem nuptae pro more iugales Expertae thalamos Virgo lustranda referret. Hinc ea, ne positam posset transgressa videri Legem (quantumvis salva quoque lege piari Non opus huic matri, iacto quae semine prolem Non dedit) abstinuit fano, se donec ab orta Prole, quaterdecies nova lux Phoebea vocaret. Adfuit haec matremque monet, cui muneris ergo Bisgeminus picta turtur cervice gemebat. Et quibus Unigena aeternus matrisque propago Una siclis redimenda fuit, Iosippus Eoa Munifica regum oblata de merce coactum, Primigeni pueri pretium legale parabat.
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.