Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
37.
Hic iterum mirata parens, miratus Ioseph, Artubus humanis praesens testantia Numen Prodigia et populo coram, queis proditur infans Esse Deus, signis haerent; tacitaque revolvunt Mente, modis puerum quantis iam praedicat aether. Quos simul affatus Simeon sic ora resolvit: “Felices quibus est tantae data copia lucis Et constans oculorum isto de sole voluptas Atque animorum ardor: felicia viscera proli Digna reperta tuae, ô mater semperque beata Digna Deum nutrire parens!” Dein pandit eidem Talia praesagus Simeon: “En parvulus iste, Iste tuus, genetrix, infans dabit esse ruinis Plenam Israëlis plebem, sed quo auspice multi Horum inter casus fato meliore resurgent. Hunc velut expositam iaculis fodientia metam Tela petent: illum probris et morsibus illum Et linguae iaculis plebs inconsulta lacesset. Inde tuo, durae velut si cuspidis ictu Saucia membra gemant, luctu commota fatisces, Ut pateant multorum animi tacitasque revelent Edita de matre et nato suffragia[ERROR: no reftable :]854 suffragia : suffragie mentes.”
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.