Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
Previous section

Next section

11.
Ventum erat ad montes, ubi cautibus ordine longo
Productis arens Pharanis et ampla secatur
Planities: sicci et steriles sine gramine montes,
Excelsae rupes mixtaque rubedine nigro
Horrendae aspectu, quas dum ferit igneus astri
Maioris radius, veluti praepinguis olivi
Rore superfusi splendent: genuina pavonis
Effigies, vel quod potior fert fama, timoris
Ipsius domus et plenae formidine rupes.
Haec etiam tacitis terroribus horrida, gratum
Nacta locum montana Fames colit; unde petendae
Pro tumido potius fuerant Erysichtone poenae
Saevior haec siquidem et letho breviore resolvens
Corpora, quam Scythica fuerat de rupe Promethei
Accersita fames; vacuandis sanguine venis
Tardior et vitae fatali segnior haustu.
Hic quod edas, hospes, nihil est, nisi mandere saxa
Dente velis, neque enim invenies quae carpere[ERROR: no reftable :]261 carpere : carpore possis
Ore, vel extremis quae gramina stringere labris.
Previous section

Next section


Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.