Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
13.
Protinus obsequium gratesque referri paranti Iosippo sequitur iuvenis: “Considite, quaeso, Nobiscum, peregrini, istâ quae substat arenâ Et pera allatas una consumite fruges Et lympham. Nam nota mihi est Hebraea propago: Saepe mei, vestrae fines telluris obivi Lege Ducis pluresque mei sum nactus amantes Isacidas: vos oro, rudem ne spernite mensam!” Vir contra obnixus stabat iuvenemque futurae Admonuit famis et vetuit consumere longae Opportuna viae. Iuvenis cui: “Sume, viator, Quod tulimus, nec contra fames instare putata Te cruciet: nos nulla cibi torquebit egestas.” His dictis escas promunt sabuloque reponunt. Et subito in vacuam iuvenum tria corpora migrant Attenuata aethram veluti cum sole subactis Nubibus umbra fugit. Nec erat quod cernere possent Virgo et Iosephus, nisi quod sibi cesserat escae Subsidium: Cererem atque novos de stipite fructus Et gelidam, quam fons aliquis dedit aurifer undam.
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.