Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
Previous section

Next section

15.
Primus utrumque viae tenuit caeleste revolvens
Prodigium sermo: “Iuvenis velut illa loquentis
Vox ardens” (solam genetrix apprendere Virgo
Hanc potuit; vultus autem spectare pudica
Nescivit) “tum quod rectè se principis esse
Summi atque augusti famulos dixere suaque
Lege Pharon Nilonque regi: quin totius orbis
Arbiter et regum Dominus laxare supremas
Regnorum est princeps is, vel premere aequus habenas.
Insuper et propriae frugis cum praebita nobis
Copia communis; vacuas, famis, inter arenas
Instantis moniti sese minui impote tutos
Dixere annona: quid enim cupiantque petentque
Indociles luctae, premitur qua corporis aegra
Conditio? Mens quorum etiam repleta beatae
Ubertate domus, quam visi copia veri
Dives alit lucisque novo quos nectare semper
Implet, ut insipidae non optent pocula lymphae.
Isacios quod saepe sibi patuisse penates
Rettulerint; virtute virûm iucunda quod illis
Principis imperio penetrata fuisset Idume,
Perspicuum est. Sunt forte iidem, quorum ora fideli
Thariadae spectata, unum sub triplice quando
Flamen adoravit vultu, cum gloria prolis
Promissae effulsit, sterili ridente marita.
Horum unus fuerat, cui colluctatus Iacob
Victor erat; sumpto Azariae nec nomine ductor
Est alius, qui Tobiam Babylone reversum
Et patrem et sobolem Medus quod reddidit aere
Debitor; et genitorem oculis, natumque puella
Coniuge, non suscepta operum mercede beavit.
Nec Iudae adversas acies vocesque superbas
Infidi Assyrii, nocturnis caedibus ultus
Alter erat, sed certa trium fuit una virorum
Dextera. Et horum uno sterilis monitore sacerdos
Zacharias prolem vetula de coniuge vidit.”
‘Nuntius ille mei’ fuerat dictura ‘puelli’
Virgo, sed ore premens vocem se noluit isto
Non humilis iactare gradu. Dum talia coniux
Fatur, uterque viae potior pars retro relicta est.
Previous section

Next section


Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.