Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
Previous section

Next section

25.
Interea placido vicina per oppida Nilo
Nacta viam, peregrina trias non lenta petebat
Phoebopolim Titanis uti de nomine claros,
Sic pariter celebres Titanis numine muros.
Non procul urbanis crescebat caedua tectis
Silva, secans medio proceras tramite frondes:
Qua si plaustra trahi vel clitellaria vellet
Ire pecus, fuit aequa rotis tergumque gravato
Commoda vectori plano de cespite mollis
Semita, proiectas servans a frondibus umbras.
Hic varium plantae genus, at sine fructibus omnes,
Nescio quo fato steriles totamque caduca
Luxuriem folia implebant et floris inanes
Densa comis tantum laxabant bracchia trunci.
In forma tamen et foliis servata cuique
Nota fuit species: amplas discernere malos,
Sublimes cedros, annosas discere quercus,
Quisque rudi poterat de cortice; grande cacumen
Cupressis alnisque fuit, fulvoque colore
Fraxinus atque levis nodoso stipite cornus
Seque comis pleno prodebat vertice palma.
Iuncta viae quaedam serae servata bipenni
Arbor erat, longum ramis testantibus aevum,
Lapsa retro multi pariunt quod tempora saecli.
Nulla ipsi par arbor erat, neque dicere possum
Qualis erat, quae sola, sua dum fronde virebat,
Tota fuit species: potuit neque rara videri
Si fuit una, suo semper veneranda triumpho.
Haec etenim (si vera mihi dictavit Apollo)
Arbor erat, primo fructum quae protulit horto,
Quem vetuit libare Deus; quem credula coniux
Censuit esse Iovis cerebrum, quo Pallas in auras
Prodeat et cunctas ista dape conferat artes.
Ipsa loci facies, semper sine nube sereni
Temperies caeli; ripas non ferre volentis,
Sed grata terram certoque tumore rigantis
Ascensus Nili; tenui contenta labore
Sacra voluptati tellus, ignota madere
A caelo regio, semper vernantibus arcis
Et numquam fugiente rosa; brumaeque nivisque
Nimborumque expers, potis est suadere Canopum
Esse infelicis lacerum Paradison Adami.
Hinc communis amat Phariis quoque dicere rumor
Niligenas primos hominum totius adeptae
Unde animam et mentem fluxerunt semina carnis.
Hic ubi turbato Nilus modo gurgite manat
Fonte procul, communis erat fons, quatuor olim
Fluminibus: Tigri, Euphrati, quique alluit Indos
Aurifero Gangi et Nilo; cui prima remansit
Fontis aquae virtus, vincla indignante quotannis
Amne per Aegyptum lympha stagnante refundi.
Solius haec Nili lex est, qui forte propinqui
Atque suum caeco ascensu surgentis in amnem,
Haurit adhuc laticis fluxuram in iugera mammam.
Et licet Euphrati pariter det fama, solutis
Riparum effundi Chaldaeae in gramina vinclis,
Copia sed Nili est maior, quod origine surgens
Hunc repleat propiore latex lapsique sub aestu
Solstitii, ignaro pluviarum imbrisque Canopo
Aethere labentum vice surgere cogat aquarum.
Inde venire potest toties quaesita, nec unquam
Explorata satis crescentis copia Nili.
Fons idem vero, postquam crocodilifer haustu
Hoc prius intumuit gurges, mox ordine verso
Cum satis et campi et segetes et prata biberunt,
Occultis refluas absorbet hiatibus undas.
Hinc venit, ut ripis posthac moderatior aestum
Contineat solita contentus margine Nilus.
Quod modo diversa fluvii se parte resolvant,
Hoc varium natura tulit cum supplice Pleias
A Nemesi exorata, dato confunderet imbri
Antiquam terrae faciem primosque labores
Numinis, aversis alio converteret undis.
Tigrin et Euphratem Taurus vomit, India Gangem,
Nilon agunt montes Lunae, vel montibus ipsis
Subiectae, capitis quibus est data fama, paludes.
Sed reor hic solus quod agros virtute rigandi
Servatâ, antiquo Paradisi a gurgite fluxum
Excipiat, fervente vagum quo dissipat amnem,
Credendum hinc, Phario silva est ubi proxima Nilo,
Fixus erat generis primis authoribus hortus.
Previous section

Next section


Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.