Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
4.
Non procul inde, urbi Petrae subiecta patebat Planities frugum sterilis, nisi pauca recisis, Quod spectata procul, properata mapalia ramis Gramineo pasci signabant flore bidentes. Caetera campus habet nulli mansuetus aratro: Rarae herbae tellus, plantarum degener, unam Si palmam excipias, sabulo quae surgere felix, Factura haud numerum, si, expers ne graminis esset, Altera non eodem crevisset in aequore coniux. Huc tulit errantem, simul hic sub frondibus altis Iosippum obscurus subigit consistere vesper. Hospitium tunc palma dabat, quae fusa per orbem Frangebat nimiam foliis pendentibus aethram. Haec etenim tantus melius tegeretur ut hospes, Vertice curvato celsas demisit in imum Atque solo tenus, hospitii pro pariete frondes Et faciles carpi dabat ad solacia fructus. Hoc plantae gratam sese formantis in aedem Obsequium, iam prodigiis assueta iugalis Virginitas, mirata nihil servire quod optet Authori natura suo matrisque papillas Torquentem puerum Numen quod stipes adoret. Laeta videt tectoque velut sub frondibus illis Hospita consedit tutos sortita penates.
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.