Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
42.
Aegypti demum extrema regione profecti Respiciunt litus, quo se Pelusia frangit Thetis et adversa Cyprum mare spumat in area. Praetereunt Casium, clarum Iove praeside montem, Pompeio fatale iugum, Ptolomee iubebas Quo tantum truncare caput; qua fronte piandam Censuit infelix omnem Pharsalia culpam. Succedunt tumulo Magni, quem forte docebat Fama recens, tantis sed fama sonora triumphis, Pulvis erat bibulaeque cinis commixtus arenae. Et titulum ambusto duxit quem stipite Cordus, (‘Hic situs est Magnus’) spumans turbaverat aequor Raptaque erat primo scriptoris gratia fluctu. Hinc decimo emensi totam Casiotida Phoebo Atque plagas quas nunc etiam Hagarena profanat Posteritas, curvo videre in litore turres Ascalis alta tuas, male fortunata nefandum Enixa Herodem; licet tibi regibus apta Tecta daret, sed quae propriis tumulata ruinis Vile iacent nullum positoris habentia nomen; Cum tamen a morum et scelerum feritate profecta Duratura tuis stat adhuc infamia muris.
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.