Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
Previous section

Next section

7.
Inde autem Pharium bibituris obvia Nilum
Est via deserti, sitiens et inhospita tellus,
Urbe carens. Cives domuum concordia nectit
Hic nullos, ubi nec steriles qui nectat arenas
Humor adest; Lybicis regio par syrtibus ingens.
Unde suus deesset ne istis quoque Syrtibus Ammon
Iuppiter, Isacidis alius cum cornibus Ammon
Aere stetit fusus populo cultore iuvencus.
Apis erat, cuius cultum, formamque prophanis
Gentibus edoctus, Pharia tellure profectus,
Stultus adoravit deserto in pulvere Iuda,
Latriae veri signatus Numinis heres.
Aegyptum fugiens, dulci manantia lacte
Hyblaeosque hortos longe superantia mellis
Rura petens, quatuor bis lustra recensuit ista
Erroris nimium genus Israëlis arena.
At quia nec liquidos tellus dabat arida fontes,
Nec sterilis natura cibos, quam nullus ibidem
Commendat, pecudum fetus, nulla herba calenti
Germinat in sabulo, ne[ERROR: no reftable :]170 ne : nec stirps Hebraea periret,
Hac veniente dati fontes caelumque recenti
Pane pluit, quem roris uti medicata coacti
Fragmina, cunctorum (sat erat voluisse) saporum
Illecebras, quaevis populo lux orta ferebat.
Illius annonae certis, migrantibus aequus
Adfuit Isacidis fabulosa per invia ductor,
Nube vagas praeeunte tribus, monstrante corusca
Luce viam si nocte ibant; eademque diei
Umbraque duxque fuit, celso cum sole mearent.
Previous section

Next section


Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.