Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
32.
Quis dolor est, divina parens, conferre dolori Quem potis est natura tuo? Sunt luctibus omnes Fetae urbes: nurus haec sobolem gemit, illa parentem, Ista virum deflet; morbis cruciantibus alter, Carceris hic gravibus poenis, discrimina famae, Tristis opum iactura alius rerumque rapinis Pauperie torquente dolet. Licet ipsa dolorum Patria sit tellus qua vivimus, omnibus illa Est tamen aerumnis impar producere matris Tristius exemplum, non insuperabile luctu Virgineo: nec te excipio Sipyleia mendax Facta parens Niobe natorum funere marmor. Vera tamen fuerit Niobe, sed marmore verti Non amor hanc sobolis, sed mentis caeca subegit Ambitio insanusque tumor, Latoia postquam Sacra sibi fieri poscens agnovit amara, Auxilio prolis sese Titanide victam. Purus amor sobolis quam sic lugere dedisset, Poenarum ut nati vehemens extinguere maeror Hanc posset, virtus animi nisi firma stetisset, Una fuit Virgo. Poenarum filius esse Rex voluit, propriae fluxit cui purpura venae; Pallore emicuit genetrix, Regina dolorum: Si dispar color est, dolor est communis utrique.
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.