Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
Previous section

Next section

39.
Ut cruce depositum, nudum pia sindone mater
Prima tegit corpus gratumque ita velle roganti
Illatum gremio pondus: tum pectore prono
Sternitur in vultus animamque per oscula quaerit
Absentem pressumque manu linoque cruorem
Servatura legit, tali dein voce locuta:
“Hac ego materno video te luce micantem
Nate sinu? Fili, iubar immortale paterni
Deliciumque sinus, quamvis mihi luminis expers
Sic quoque delicium. Genitor sine funere lumen
Te dedit aeternum: quod sis mortalis, id unum
Quod potui moritura dedi: tibi vulnera feci
Plagisque pinisque cruentatumque flagellis
Corpus, ego infelix et amara noverca[ERROR: no reftable :]1230 noverca : novera paravi.
Quae mater? Non iam mater, sed flebile matris
Ingratae simulacrum: sum tibi barbara nutrix
Quae mortem cum lacte dedi peperique, sepulchrum
Ut premeres: genetrix o tanti prodiga nati!
At scio certa tua est eadem cum Patre voluntas
Atque ea iusta quidem generique piissima nostro;
Nec tamen iniustus meus est dolor: omnis in isto
Terrarum et caeli luctu natura laborat,
Non flebo mater, dum sic meus occidis author
Et natus, pupilla tuae luxque una parentis?”
Hic tacuit, tum caelo oculis affixa profatur:
“Aeterno quae grata tibi veniebat ab aevo,
En pater, expletis cecidit iam victima fatis!”
Previous section

Next section


Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.