Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
Previous section

Next section

18.
At mater postquam tacito lustrasset Olympum
Intuitu, spectare auras si forte secantem
Posset adhuc sobolem; cum spes ablata videndi
Tota foret nati, tunc primum a prole calentes
Figit humi vultus: nati vestigia saxo
Pressa videt. Neque enim prius illa retorsit ab alto
Lumina, quam sobolem postquam spectare potestas
Cassa fuit. Tunc signa pedum lacrymisque rigavit
Et labris pressit vultusque in marmore fixit.
Dicebatque: “Piae rupes, felicia saxa,
Signa cavata mei servare valentia nati!
Ah, potius: durae rupes, immitia saxa,
Non potuisse mei magis igne liquescere nati
Et tota in laticem verti! Tamen approbo vestram
Duritiem, tanto quam conservare sub aestu
Par fuerat, facti memorem qua redderet orbem,
Iudaeamque male fidei reprehenderet iste
Divinus, victura pedum per signa Viator.”
Ut vultum replevit saxo, conversa per axem
Lumina vibrabat Virgo spatiumque legebat
Quod praepes secuit natus, suspensa suorum
Fine simul serieque operum prolisque liquescens
Et desiderio et voto. Sed deinde morantem
Ne forte adverso sufferret pectore matrem
Turba redux, sequitur Solymam sociale petentes
Discipulos nuribusque piis stipata recedit.
Previous section

Next section


Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.