Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
23.
Incertos tenuit patres variisque subegit Obniti primum arbitriis nova gentibus aucta Religio, poteratne rata pro lege vetustam Praeputii servare fidem? Senioribus anceps Consilium, nec qua Mosen ratione refigant Inveniunt. Pleno patrum librare senatu, Rem statuit princeps Cephas, cui matris ab ore Sed prius edocto placuit contraria Mosi Ingratos prohibens legis sententia cultros. Vox nati vox matris erat vocisque peritum Omnia complectens spirabat pectore Flamen. Denique mater erat nati cultoribus astrum, Quale Lycaonio libratum cardine puppes Respiciunt, vel quale Pharus Nilotica lumen Accendit; vel quod geminos ait esse pavescens Navita Tyndaridas, talis fuit illa parentis Virgineae pietas et opis secura potestas.
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.