Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
39.
Praescia fatorum genetrix, cui nuntius Ales Iam tempus fluxisse tulit, quo iussa caducas Terrigenum tolerare vices; modo florida semper Caelica Reginae titulo sibi debita pandi Atria dicebat: flamma maiore liquescens Amplexum Nati voto crescente petebat. Iam quoque sidereus postremi praevia teli Spicula vibrabat MARIAE ferientia pectus Arcitenens; membrisque sacro languore solutis Virgineos spondae lethali affixerat artus. Nixa thoro genetrix, omnis vi libera morbi, Uno animi languore labat flammisque liquescit Numinis: his facibus, vitae fugientis agonem Dum peragit, totam moriens illustrat arenam. At quia divelli membris, prius illa sciebat Luctantem non posse animam, quam prolis amatae Discipuli, sparsi regnis, fatale cubantem Atque una extremo consumi ardore viderent. Illa venire viros optat terrisque serendae Doctrinae heroum vultu praesente resolvi. Adveniunt multumque prius caeleste stupentes Consilium, quod eadem immane absentibus hora, Nota daret Solymae fratrum simul ora tueri; Cuncti adeunt matris limen stratoque repertam Divino languore premi, prono ore salutant. Illa altum pupillae acie purisque vibratis Luminibus, veluti fatum complentibus omne Discipulis lethi iaculum finale rogaret; Fixa polo siluit: placidis dein vocibus usa Et vultum conversa, omnes ex nomine caros Ad sua submissos appellat funera fratres, Atque ait: “Est gratum, o socii, Natique propago Fida mei, quod vestra animi virtute levari Iam moritura queam et pulchro sudore madentes Aspiciam sparso fidei pro semine frontes. Me natus migrare iubet fatique supremas Expecto vires: vos prout coepistis, opimas Durate ad messes: vestri praeclara laboris Natus erit merces.” Tentabat dicere plura, Sed tacuit: quam tunc graviore sagittifer Ales Accendit iaculo, medio quod pectore fixit. Tunc languere magis Virgo labefactaque amoris Vulnere dissolvi et contortae cuspidis igne Deficere extremoque oculos componere fato. Postremi necdum fuit ista potentia teli, Tunc lacrymis peregrina patrum praesentia matrem Invocat et donec poterat sentire loquentes, (Hoc potuit sed morte tenus) se quisque potenti Insinuat Charitum Dominae fideique labores Commendat precibus migrantis in astra patronae. Annuit illa patrum votis spondetque futuram Interpellato memorem ad suffragia nato. Illi plura loqui matrique audire calenti Quisque suas, almae quas prolis in horrea messes Intulit, effari: sacro quae regina lavacro Abluit, ut gemino, quo sol oriturque caditque Litore, utroque velut, superum qui sustinet orbem, Cardine, divini pateant praeconia veri, Exurgatque datum caeli cum faenore semen. “Immansuetae” aiunt, “posuere ferocia gentes Corda volente Deo princepsque propago quietum In nos suspiciunt animum subdique volentem. Et quamvis rabidus pia crescere semina Pluto Immisso terrore vetat prohibetque calentes Igne suo everti peregrinis legibus aras, Nequicquam tamen ille furit desertaque sacra Impia fert casso Stygius livore satelles. Iam Christum vox multa sonat: veneratur IESUM Indus, Iber, Samothrax, Auson, Scytha, Parthus, Achaeus, Medus, Achaemenius, Maurus, mutator Eoae Mercis Arabs, Colchi, Brachmanes, Susa, Canopus. Iamque tui famuli, genetrix, Tiberimque Tagumque Eridanum, Euphratem, Rhodanum, bibimusque ruentem Amne Tigrim; Colcho Eoum cum Phaside Gangem, Nomine gaudentem duplici libavimus Istrum, Et septemgemini numeravimus ostia Nili, Saxosumque sonans Hypanis iam suavia nati Sub iuga, iam Tanais, iam barbarus ivit Araxes, Quique sitim nostris oppressit faucibus amnis, Lustrandis eadem successit gentibus unda.”
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.