Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
Previous section

Next section

14.
In medio, qua maior erat florumque venustas
Plantarumque color, gemina excellebat opacis
Frondibus atque suis gravis utraque fructibus arbor:
Una mali pariterque boni libata scientes
Reddere dicta quidem; sed non vis indita plantae
Ista fuit, Stygius sic illam expressit Alastor.
Hoc etenim postquam eductum fixisset in horto
Mira faece hominem cunctosque dedisset ad esum
Arboreos fetus, vetitâ solum arboris huius
Usurâ Numen, poenam quoque dixit edaci
Mancipio: quae si peteret propriaeque litaret
Poma gulae, praesente necis temerarius ictu
Concideret furor et sobolem tangente paterni
Peccati macula, parilique ex semine poena.
Iuncta scientificis arbor fuit altera ramis,
Quae terreno homini suapte in sua fata ruenti
Praesidium vitale daret semperque venustum
Corpus inocciduâ faceret florere iuventâ.
Previous section

Next section


Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.