Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
Previous section

Next section

19.
Sed quanta haec genetrix? Superi, vos dicite! Fallor!
Nec vos sydereae novistis dicere mentes,
Nec penetrare animo tantae miracula matris!
Divitias Caeli, Charites, peccare potentis
Ornamenta animi, vestras haec una, beati
Aligeri, superat flammas: quod gratia cunctis
Luminis ardorisque dedit, minus esse videtur
Huius ut augusto possit par esse decori.
Condicio hanc vestrae superet licet inclita mentis,
Caelestis quibus est terraeque ignota venustas,
Attamen illa suos veluti regina ministros
Maiestate praeit, potior sic luce coruscat:
Talis divinae delecta puerpera proli
Regia progenies, Iesseus origine sanguis.
Hanc Deus atque unâ istius de ventre puellae
Venturum germen caelestibus ante colendum
Exhibet Aligeris. Quibus et pro principe dictum
Unigenam, Matrem, Dominam praescripsit iisdem
Reginamque coli, Mariam quam nomine dixit.
Previous section

Next section


Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.