Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
Previous section

Next section

23.
At princeps Michaël iussa[ERROR: no reftable :]490 iussa : iusta observare Tonantis
Impiger et placitis quae suasit apostata Daemon
Adversus, comites tali sermone tenebat:
“Nescitis quanto, socii, vos lumine plenos,
Quanto immortales animos splendore beavit,
Naturae quot dona dedit, superantibus ipsam
Muneribus naturam auxit suprema Creantis
Maiestas? Fuimus purum nihil: ille potenti
Productos virtute, ista regione micantis
Empyrei fixit naturaeque ordine primos
Constituit. Sed adhuc alius quoque suppetit ordo
Et maior naturae opibus, quo tendere votis
Nos decet atque animo non detrectante Tonantis
Imperia, alterius lucis meliora mereri
Auspicia immotumque oculis comprendere lumen.
Haec nondum stabilis lux est, quâ nostra tuetur
Tot donis instructa acies. Nec labilis iste
Nos fallat splendor: qua vult nos luce beari
Numen, ea aeterna est, quam si contemnere vecors
Est animus, poena est spreti specus ima Tonantis
Multa revisuri terras post saecula Verbi.
Est felix oritura Parens, quam noster et orbis
Rector adorandam cunctis iubet esse fideli
Cultu Reginam, quam tot caelestibus Author
Divinus cumulatam opibus vult totius esse
Naturae Dominam Charitumque ingentibus auctam
Divitiis, rutilum componet gratia solem.
Ecquis erit, curvo venerari hanc poplite matrem
Qui renuat? Prout iussa petunt divina, colendae
Aequa favet legis ratio: maiora praeesse,
Inferiora regi. Quis matre excelsior ista
Aliger esse volet? Quo quisque propinquior almo
Authori est animus, tanto maiore potitur
Iure potestatis: propior quisquamne Tonanti
Matre Tonantis erit, quorum communis utrique
Est sanguis? Merito caeli terraeque coronam
Huic aeterna dedit ventura in viscera Proles.
Ambitiosa nec est Virgo, quae Numine sceptrum
Decernente tenet: vitio non possidet illa
Imperium, regni princeps cui regula, Numen.
Primus ego statuo genua incurvare parenti.
Inferior nobis terrâ vitale sepultum
Lumen habet nostrique animi natalibus impar?
Dicite, caelestes animae, vos aurea caeli
Progenies, vos et rutilum superantia solem
Lumina, quid facimus? Purum nihil: inde profectus
Est nostrae virtutis apex: quod Prima Voluntas
Iusserit, id sumus. Aetherei quoque culminis ignes
Novistis fas esse Deo carbonibus atris
Mutare et terram rutilis aequare pyropis.
Numinis est mater, satis est: gradus iste caducum
Naturae superat culmen; quin ipsa levabit
Naturam super Authoris quos gratia nostri,
Excedet volucres eadem regina sodales.
Munere divino quo mens est maior, honoris
Censu etiam maiore praeit: non dedecet ergo
Nos humiles tantae frontem lunare potenti.”
Previous section

Next section


Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.