Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
35.
Quanta futura Parens fuit haec, constanter ab ipsis Rerum principiis quam tot cecinêre videntes A longe vatum cytharae verique tenaces Virgineae sonuêre lyrae, suffragia tanto Prodigio factura fidem? Quod funere lucis Internae caecus licet inficiatur Apella, Sol tamen augusto non desinit ore micantes Eructare faces, quantumvis luminis expers Perneget has aliquis, rexit quem filia, flammas. Tot vatum effatis Mariam celebrantibus obstet Qui velit adversa claras extinguere Phoebi Credulitate faces: prius axe nigrescere solem Asserat, augustae rutilos quae Virginis ignes Fecundaeque Deo solii decus improba Nymphae Lingua negat vanosque huius mentitur honores.
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.