Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
6.
Sed prius antiquas Stygioque vapore iugales Afflatas dabo nosse faces, constante vetusti Connubii fumo gravidam referente doloris Aeterni nubem, octavum dum saecula lustrum Conficerent: quibus et vetiti fallacia pomi Torsit Adameos cineres oculisque petita Fatalis species os inconcessa fefellit. Hinc manibus vindex populata nocentibus arbor Felici de sede ream procul egit orexim. Sed spectasset Adam vetitum sine crimine germen Cavissetque scelus, nisi quae temeraria suasit Delictum coniux, ne quid deberet Adamo, Pomum pro accepta properâsset reddere costa. Durum principium, mulier, tibi contigit, unde Imperium nec molle tuum est: tibi cedere victus Debuit atque tuam primus deflevit Adamus Duritiem pomo tot perdere dona iubentem. O fallax! O triste, dedit quod femina pomum! Quaeque soporato vigilans minus aequa marito Exitium pro dote tulit, prius illa cubantem Munificum sortita virum, cum cordis apertum 4 Formandae sineret latus exossare puellae.
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.