Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
IESSEIDOS LIBER II.
1.
Ut statuisse Deo placuit lethale gementi Deliquium humanae soboli demittere caelo Authorem veniae, quo per maiora futuris Incrementa spei sese disponeret orbis Auxiliis, mox decretam pro labe salutem Pandit amans Numen; quod nec celaverat ipsum, Degenerem vetiti nuper caelestis Adamum. Hic sceleris poenaeque reus sua damna suumque Interitum et certum flebat revocabile numquam Supplicium, nulla miserum solante relicta Spe veniae, mentis quem decretoria summae Paene videbatur iam reiecisse Voluntas. Unde reo, pavido, tristi totoque trementi Corpore conclamatam animo sperare salutem Desperasse fuit. Quid enim fecisset in illo Communi exitio, quando irritata fremebat Flagitio natura suo, cum totus in unum, Vindictae cupidus consurgeret orbis Adamum? Cui fuerat laesus, quo spem fulcire valebat Iratus Deus atque animo nimis impote verti, Aversus Deus? Iste fuit post crimen Adami Naturaeque status generisque miserrima nostri Condicio, aeternis post fata obnoxia poenis.
2.
Terrigenûm viso lapsu suprema Tonantis Maiestas, decorat virtus quem propria mitem Se praestare reis, tantae ne damna ruinae Perdita lugeret sine fine propago parentis, Concilium vocat: hic Triados cui tota regendae Naturae incumbit moles, concordia semper Arbitria, ad tantae veniunt suffragia causae. Ante tamen quam quicquam homini caeleste tribunal Deferret, metuenda suas sic prima querelas Exposuisse Themis fertur, grandi ore locuta: "Quae poena humano sceleri, quo tota propago Terrigenum prostrata iacet, vi legis et aequi Conveniet, dubium, faciat pendere quod illam Non habeo: iam dicta reis laesae arboris, est mors. Et mors illa quidem, non quae terrestre resolvit Corpus et in cineres vertit; manet altera peior, Atque aeterna animi ruituri in Tartara tabes. Peccati quod homo reus est, iam debita carni Vindicta est tumulus, mentem infelicior Orci Flamma manet; vetita prior haec peccavit in esca: Mens est tota nocens. Restat conferre nocenti Aut poenam, aut veniam; medio non convenit error. Quis locus hic veniae? Ratio quae poscit iniquo Donari generi noxam? Num futile pomum Delicias inter reliquas hortique superba Illicia, aeterni vetito praeferre Tonantis Vim facit ad palmam? Sed quem sperare maligna Infectaque hominum poteris radice, remissi Flagitii fructum? Si, dum fuit integra, motus Ignara oppositi fallax immitia radix Poma tulit; si tot Charitum stipata tuarum Praesidiis natura ruit, num mortua virtus Efficiet quod viva negat? Male demitur igni Infecunda dapes quae non promiserit arbor. Sit locus immeritae veniae tamen; ecqua reponet Ius raptum obsequii moles? Iniuria laesi Numinis excedit meritum, quod pendere possit Humani levitas operis. Lex pacis in aequa Lance sita est: pretioque pari nisi suppleat audax Obsequii mensura scelus, consistere vera Pax nequit aut hominibus concors cum Numine pectus. Aligeris forsan potior terrena videtur Conditio? Nihil excelsos miserata, Tonantis Praeteriit genios pietas, quos iusta voluntas Numinis extrusit caelo flammisque ligavit. Quis tamen humanae tentet componere faeci Angelicas dotes? Tantae excellentia mentis Si culpae veniam nescit, qua lege licebit Audaces commissa homines exolvere noxa? Aliger erravit; damnatur: mitius unde Iudicium sperabit homo? Constringat utrumque Par damnum, si culpa fuit communis utrique.”
3.
Iustitiae assedit Pietas, Sapientia iuxta, Iuxta etiam rerum molitrix maxima, Virtus, Ordine quaeque suo, suffragatura piando Adami sceleri. Pietas ita prima profari Incipit: “Et memet reor alta ex mente Tonantis Progenitam: infinita minus non dedecet orbis Rectorem Pietas, deceat mox ante locutae Quam furor Astraeae; nec me minus aequa ferentem Audiet Omnipotens: Adami totius urna Orcus erit? Nostris si forte favere velimus Hostibus, hoc dabimus votum non triste superbis Daemonibus caelo pulsis. Phlegetonte cremandis Exulibus quas hic vacuas spectamus; iisdem Sunt positae Aligeris sedes; cumque inde rebelles Mersi Erebo cecidere animi, deserta protervis Spiritibus repetunt alios subsellia cives. Fine isto productus Adam, livore maligni Flaminis impulsus prolem et se reddidit istis Sedibus indignum temeratae crimine plantae. Si nunc ergo reis veniae caeleste negetur Subsidium nolitque Deus pietate nocentem Erigere Adamum, quae nostris hostibus inde Gaudia! Qui plausus Erebo qualisque futura Laetitia! Aligerum exclusae quod ab aethere turbae, Impediant vacuo cives assurgere caelo. Palma haec hostis erit, numerare faventia dictae Si rigor Astraeae poterit suffragia causae. Nec vetat Adami veniam damnata reorum Spirituum labes; curvari nescia cervix Angelica aeternos merito inflexibilis aestus Sustinet; ast hominis facilis natura moveri Efficit, ut lapsi reparabilis error Adami Viscera adorati flectat non dura Tonantis. Aligeros etiam propriae proscripsit Olympo Nequitiae labes; seducta sed occidit Eva, Alterius noxa impulsus peccavit Adamus. Aliger Empyreo detrusus Apostata caelo, Hic seductor erat; cuius livore ruinam Passus homo, veniam lapso prae daemone poscit Sic iuris potioris homo culpaeque minoris. At nihil excusat noxam qua corruit Ales. Criminis immani pretio si dicis Adamum Solvendo non esse parem; nec reddere tantum Possit homo, quantum potuit se involvere culpa Faenoris excessu; quare securus amicos Numquam iungit amor, peccans nisi ponderet aequum Offensae pretium pravoque aequale furori Adiciat pondus, totam quod supprimat iram; Hoc mihi librandum non est, sed limite sisto Affectus contenta mei: non deerit amori Ingenium: dilecta soror Sapientia iustum Inveniet, quo versa meos Astraea[ERROR: no reftable :]127 Astraea : Astaera libenter Currat in amplexus thecaque rubente repostum Dulcia confestim convertat in oscula ferrum.”
4.
Dixerat haec Pietas, cui mox Sapientia sensu Successit dictura pari talique resolvit Ora sono: “Mihi quae Pietas libranda reliquit, Aequari qua sorte ingens iniuria possit Numinis offensi expediam, licet ardua prorsus Occurrat ratio factoque explenda videtur Difficilis. Tamen est talis quam ponere possit Verus amor, sed solus amor (mirabile dictu) Numinis aversi, summa cui flagrat in ira Par amor: aeternae si lucis hypostasis una Fiat homo, satis est: facto hoc pro labe repertum Est pretium et pondus, quod non modo criminis aequet Nequitiam; sed terrigenum scelus omne merentis Excedat labor.” Hic plausit blandeque loquentis Extulit ingenium Pietas, et quaesiit ultra Qua ratione Deus, si maiestate Tonantis Deposita fieret caro, crimine posset Adamum Exuere, et grandis pretium conflare talenti, Corporis induviis? Quod mox Sapientia verbis Prosequitur tacitumque loquens suspendit Olympum: “Humano scelere offenso quod nulla Tonanti Attingens aequi pretium libraeque rigorem Adferri valeat perimendae gratia noxae, Conditio terrena facit: servilis inanem Obsequii fructum, simili vilescere constat, Quo sordet persona luto; iam perdita pomo Vilior est meritique minor natura, laborat Ingenitae rationis opus factura. Quid ergo Par dabit illa Deo, quae nec sibi sufficit uni? Terrenos vero Numen si assumeret artus, Ut sine personae discrimine, qui Deus esset Is pariter Deus esset homo, tunc Numine dignum Obsequium praestaret homo: cui addita carnis Humanae ruditas, aequo pro labe pacisci Non impos merito, proprii virtute laboris Posset obaerati nomen delere parentis.”
5.
Effatis commota istis Astraea reponit: “Quae loqueris commenta, soror Sapientia, dictu Ingeniosa quidem, factu ardua. Caelica numquam Factura est Virtus, una ut persona Tonantis, Sit persona hominis. Possit tamen ista potestas Summa Dei; quantum foret hic adversus honori Divino nexus! Summo componere caenum Vile Deo, servum Domino? Sinet aequa voluntas Hoc numquam: proprioque hominem qui crimine lapsus Interiit, nostrae nullus labor eximet irae. Hoc tamen ipsa volens tribuo, si forte supremum Numen homo fieret, nostro data tela furori Abicerem, nec tanta meo vindicta deinceps Restaret ferro.” Subito Sapientia reddit Talia: “Terreno vestiri Numen amictu An deceat librabit amor; sed posse, docebit Nos divina soror, cui Omnipotentia nomen.”
6.
Haec vero sic orsa loqui: “Mihi limite nullo Definita viget, nullo mea fine potestas Circumscripta, omnem iubeat quem summa voluntas Prodit in effectum: tellus, mare, sidera, caelum, Denique quodcumque est quod non fuit ante, laboris Sunt documenta mei. Quamvis quod quaerimus istis Omnibus est maius, tamen hoc excedere vires Ostendam non posse meas (hic auribus omnes Arrecti siluere, magis tamen omnibus una Astraea). Infinita Dei est persona, vel imas Cuiuscumque rei, immensa virtute valebit Ferre vices, tolerare graves accensa labores Si supremae Maiestatis Hypostasis una Assumat naturam hominis, cui proprius absit Personae titulus, terrenae munia partis Quae deerit supplente Deo. Dabit unio talis Ut Numen sit homo. Fiet simul iste Tonanti Non impar divinus homo; culpamque relaxet Ut merito, non vilis erit propriisque salutem Obsequiis poterit libertatemque pacisci. Si velit unus amor, satis est, servatur Adamus.”
7.
Excepit divina Trias mansueta sororum Arbitria: Astraeam solum poenalis Averni Sollicitam et plagis torqueri ultricibus orbem Urgentem aspexit voto discorde teneri. Tum Pater, aeterni qui fons splendoris, in uno Producens Sobolem Verbo, quëis simplice cordis Igne Deus procedit Amor manantibus ex se Flaminis et Nati personis talia fatur: “Vidimus humanae mentis, cui nostra figuram Indulsit natura parem, discrimina nostro Nolentis servire iugo, dum fronte sequestra Nostra secutura violavit foedera poena. Terrigenûm damnis Astraea rotare machaeram Religiosa optat; veniam suadebat Adamo Praestandam Pietas, pulchrum Sapientia iustae Dat veniae facunda modum, factoque Potestas Disserit esse parem. Noster, quorum una voluntas Si concurrat amor, nocuum miseratus Adamum, Surget homo, tolletque suae dispendia culpae Aeternosque potens mortis vitare dolores, Nostro iterum fatuê amisso reddetur amori. Attamen hoc unum superest, ut nostra saluti Humanae nascatur humi persona gulosi Labe procul, corpus par assumptura parentis; Ut patrandorum meritis et mole suorum Non renuat placari operum, quae discutit omne Ferro Astraea nefas: qua deponente furorem, Aeternae ad veniam pertingant crimina culpae.”
8.
Tunc Soboles divina Patrem venerata profatur: “En me mitte, Pater: positaque libenter herili Maiestate, tuum placitum quo destinat, ibo. En tua progenies, hominis pauperrima nasci Exopto proles poenisque obnoxius infans Terrenae fieri Matris, fatalis Adami Planta volo fiat pariter mea funeris arbor. Et tua me dulcis Genitor, peto, verberet ira, Ne pereat qui peccat homo: me trade volentem In mortem, in poenas: et me trabe figat amati Electique error populi: mea vulnera lapsi Sint pretium Adami, humanae sit spongia culpae Fundendus lictore cruor. Votum accipe dulcis O Pater: a proprio fluat haec tibi gloria Nato.”
9.
Hic prolem amplexus Genitor, “Dilecta Parenti I, Soboles”, inquit, “quod in haec te funera, fili, Obtuleris, longaeva tuo de semine surget Posteritas, summis heres victura coronis Sub tua magnanimos demittam sceptra Tyrannos, Et populos in frena dabo. Te gentibus astrum Accendam, toto crescet tua gloria mundo. Tunc tua adorabunt celsi vestigia reges, Submittamque tuis horum Diademata plantis. Tunc tuus adversum fluviis currentibus heres Iura dabit: claros fama nutrire nepotes Quaeque volet Regina tuos Regumque papillae Obsequium Nutricis agent: regnabit in aevum Divitiis opulenta tui prosapia fati. Tanta tuae placuit mortis pro laude pacisci.”
10.
Divinus pariter voluisset Spiritus isto Officio fungi quo Filius atque petivit Tale sibi propria committi ab origine munus, Humanae quo carnis onus poenasque subiret, Iratae iustum prima pro labe daturus Astraeae pretium. Sed patris origo priorem Quem dedit, haec unum sortita est gloria Natum. Nec tamen immensi fuit hoc in munere cassus Flaminis impulsus, partes gavisus habere Ille suas, tantae sobolis cui pura relicta est Nube tegenda Parens, ne qua huic terrena caleret Flamma voluptatis, ne quo vel corporis aestu, Aut non plura animi face conceptura labaret Integra Virginitas. Subiit quam natus, eandem Virgineam missus complevit Spiritus umbram. Hic prior est, horam nostrae signante salutis Gnomonis in morem, solem qui ostendit in umbra. His ita dispositis divini ardore senatus, Carnem assumpturi Matrem decernere Verbi, Par fuerat, tanto quae essent dignissima fetu Viscera, Virgineo summi Patris aemula nato.
11.
Gens Hebraea, vetus veniens a stemmate sanguis Cui dederat pretium virtus, ad iussa Tonantis Prompta et pura fides, cuius de stipite natae Tot venere animae, plures nec ut aequor arenas, Caelica nec plures numerant laquearia stellas. Is fuit Abramus, patris de semine Tharae Quem dederat Chaldaeus ager, se gurgite pleno Fundit ubi laetisque Euphrates volvitur undis. Hunc populum, cui ille pater, prout fluxit ab illo Carnalis soboles (quae credulitate paternam Sectatae fluxere fidem, non sanguinis huius In numerum veniunt gentes) aeterna Voluntas Extulit, e cuius regali stemmate proles Susciperet divina viri sine semine corpus. Inde legenda fuit Virgo, cui regius esset Virtutis Regumque alto cum sanguine splendor. Hanc Pater aeterno qui perficit omnia nutu, Imperiosa hominum qui condit fata, puellam Disposuit fortique levans super omnia dextra, Omnipotens quaecumque eadem molita Tonantis Est manus et quorum dici vult ipse Creator, Virgineo illius vestiri carnis amictu Constituit genitum de se sine compare Verbum. Hanc titulo insignem Dominae rebusque caducis Altius evectam Mariam prior ipse vocavit. Omnipotentis enim Divino bina latebant Nomina thesauro, quas gemmas nomino: quamvis Non illas Erythrea Thetis, non Indica norant Litora, Memnoniis gemmas verrentia cymbis, Sed nimia aeternis quarum lux abdita gazis, Et Sobolem et Matrem designatura micabat.
12.
Singula Divinis olim eventura fuissent Cum fixa ideis, ut pomi errore liquatas Sisteret Omnipotens lacrymas, monitore salutis Humanae Aligero, veniae spe fulcit Adamum. Accersitus enim Michaël a Numine, sumpta Mandati pietate volat quaeritque beata Proscriptos tellure reos, quos ille Sophenes Repperit in campis, fletus clamore retectos. Mox prior Adamum accessit: sed tristis amicum Aligerum fugiens exul, velut ante Tonantis Non passus speciem, maiores quaeritat umbras Ut lateat spectari oculis felicibus impos.
13.
Chaldaeae locus est, in qua regione ruentem Substitit ad Tigrim primum, quo sede prioris Fortunae profugus longisque erroribus actus Appulit infelix Adam, bene gnarus eundem Esse Tigrim, limo mixtum potare coactus Quem purum de fonte bibit. Pretiumque petiti Amnis erant lacrymae; libatam flumine lympham Restituit plorans: oculi volvere solutum Arescens quod lingua tulit: concessus Adamo Semper erat rapidus tali pro faenore Tigris.
14.
Hoc miscere suos solitum cum flumine luctus Repperit errantem Michaël; sed luce coruscum Aligerum procul intuitus, secura timentis More animae quam culpa gravat, petit ima propinquae Antra specus, latebra lucis solante pudorem. Attamen aethereus princeps hunc Ales in ipsis Quaesitum latebris, sed nil minus inde timentem Interpellat amans, aeternae foedera pacis Insinuat iustaeque Dei mala deprimit irae: “Vidit Adame tui poenam Deus optimus”, inquit, “Flagitii, nec posse tuas extergere labes Tot fusas oculis lacrymas, sed semper in omne Aeterni spatium tua tendere damna doloris; Quam statuit miseratus opem tibi detego, felix Adame.” Hic oculos frontemque extollere primum Ausus et interno cohibens data frena pavori Respirat, metuens tamen: expertusque dolosi Aspidis infernas, timuit ludibria, technas. Sed tamen hunc flamen caeleste frequentibus urget Vocibus ad fidei robus: “Ne reris Adame Me Styge damnatis unum e mendacibus esse Aligeris: non poma tibi suadebo, negatae Delicias plantae. Potius suadebo dolorem Numinis offensi, quo solo assurgere possis Ad veniam; quem non posset suadere rebellis Angelus et quae sunt olim ventura docebo. Tollendo cum lapsa tuo natura sit impar Supplicio, statuit Numen dimittere caelo Unigenam, Verbum, Sobolem: licet illa Parenti Par Deus, humani premet immortale sereni Corporis induviis. Poenas pro labe daturus Ille tua est, vetiti ne te petat ultio pomi. Hinc mansura tuae post debita funera noxae, Hospes ad aethereos poteris felicior hortos, Sidera Divino redituro ad celsa Giganti Ire comes: sint ista tuae solacia poenae. Et tua posteritas veniet non impare fato Angelicae grandem numerum impletura ruinae. Desertas caeli, meriti modo gratia veram Exornet divina fidem, post funera sedes Accipiet, postquam Victor caelestis ovanti Poenali Empyreos pandat prior arbore postes. Interea tu plange scelus fusoque cruore Numinis in culpae pretium te crede beandum. Hoc tua progenies discet tuque ipse futuros Strenuus hoc terrae doceas arcana colonos. Divinae iam vero, Adam, non segnis odora Prodigium flammae, fulmen vertentis in imbres Innocuos, dantis placidos pro sulphure rores, Teque tuosque isto cumulantis amore nepotes. Sed maiore animi quo spe post multa salutis Saecula venturae possis Adame foveri, Nomen adorandum pandam tibi, quale Redemptor Axe feret, Princeps pacis dicetur IESUS. At Genetrix electa, tuae permagnus, Adame, Posteritatis Amor, spes et tutela, MARIA est. Cum tua tu post fata istam cognoveris orbi Illuxisse facem, Iessei stemmatis almam Progeniem (sterilisque uterum sacraverit Annae), Expecta solem; roseo fulgore micantem Phosphoron ut sequitur Phoebus, sic vera serenae Aurorae soboles, Mariae succedet IESUS.” His respirantem Michaël affatus Adamum Composuit plenumque spei fideique reliquit. Hunc pater elatis pennis per inane volantem Adamus vultu sequitur, demissus eunti Intima compressis referens solacia palmis. Et subito ut quivit postquam compluribus auctus Fecundus Genitor natis, insignia binis Marmoris excissis expressit nomina pilis; Quarum unâ vultu solis radiisque micante Effigie, venturum orbi signabat IESUM. Ast alia stellam, surgens quo pingitur ore Phosphorus, excidit MARIAM referente columna. Victuros Genitor quondam doctura nepotes Ista secuturae posuit monimenta salutis.
15.
Sed modo promissae sudantis origine Stellae, Piërio vatis, Genetrix, occurre labori, Stella eadem Virgo: quantum mihi carmine fas est, Teque tuique decus generis palmasque sonabo.
16.
Bis quatuor centumque quater iam conditus orbis Annorum fuerat lustris, et tertia mundum, Infantem non plus tenerum firmaverat aetas, Nahorea cum stirpe ingens virtutibus heros Nascitur Abramus; cuius de semine natae Est soboli promissus honor, generosa quod inter Illorum capita et celsam descendere Matrem Numinis atque ipsum Numen manare videbit. Ille maritali Saram complexus amore, Thaream patris sobolem, quam mater Arani Ex Thara genitore dedit, de patre sororem, Isaco matrem; quem iam languente senecta, Ne deesset promissa suae prosapia Stirpis, Sara viro fuerat ridens enixa puellum. Hic thalami quoque tarda sui consorte Rebecca Germina suspirans, uterum expectare maritae Debuit agnatae lentosque a coniuge fetus, Bisgeminos donec populos partu edidit uno Bisgemina cum prole utero luctante Rebecca. Horum unus venator erat, ferus indolis Esau, Alterius mens pura, Deo dilectus Iacob. Huic Rachelaeis accenso postea taedis, Labanus tamen esse socer non simplice nata Contentus, foedam thalamo praeponere Liam Racheli voluit, totidem quo cogeret annos Formosae servire thoro. Complevit Iacob Hos etiam fecitque sibi non triste fuisse Servitium Rachelis amor; cui ille iugali Foedere coniunctus demum cognovit ( acerbus Hymen!) dilectae sterilem Rachelis amorem.
17.
Pandite Pierides, quid Sarae, quidve Rebeccae, Rachelisque notant, de quarum stirpe venire Debuit agnata, velatum corpore Numen, Improles uteri? Si me bona fallere nescis Calliope: steriles ventres vetitamque ferendis Fetibus aetatem nuptae matrique puellae Praelusisse reor: simplex quod nympha, nec apta Ad Sobolem Virgo poterit gravis esse beato Germine, Divinis Patrem supplentibus umbris. Hae pariter sine prole omnes, sed munere tandem Aethereo tardos partus meruere maritae, Prodigio votum sortitae, Virginis huius Ut fieret non vana fides, prius eminus istae Processere nurus, steriles aetatis et alvi.
18.
Tandem feta viris postquam Domus una fuisset In plures divisa tribus; generosa propago, Fortunatorum genuit quot nomina fratrum, Tot populos fecit. Sed te modo dicere Iuda Est animus: debent soboles invicta Leonis Te fratres laudare tui: fortissime fratrum Iuda, sceptra tenes, quae vis non auferet ulla, Donec adorandus caelo, expectantibus illum Gentibus, adveniat Princeps: femorisque paterni Regia durabit soboles, divinus ab ista Donec stirpe Leo, terras voce impleat omnes, Illustresque orbis Mariae non nesciat odas. Iuda, invicte Leo, praedis insistere doctus Fraternos fueris donec praedatus amores, Quo proles germana tui te patris adoret Teque colat domitus flexis cervicibus orbis, Regalis cinget semper te fascia byssi. Et licet adversis tua saepius obruta fatis Progenies; ut cum Phariis intenta caminis In lateres durabat humum, tamen alta labori Gloria non deerat, multo sudore paratis Pyramidum excelsis crevit tua fama trophaeis. Haec pretii nec egena fuit, cui cesserat una Nocte Paraetonium, iustum sudoribus aurum. Civibus ablato Phariis Erythrea metallo Successit Gaza: illius pretiosa profundi Stagna, secuturae ne sit tam prodiga Memphi Tumba, petiturâ collum spoliavit arenâ.
19.
Tunc ibi bisgeminos, liquidae ceu marmora stantes In muros cessere undae vallesque vadosas Atque sui vacuas, miro molimine pendens Hic didicit spectare Thetis, mirata quod imo Figere sicca pedum, refugâ vestigia lympha Aequoris in fundo, Iuda fugitive, valeres. Gemma fuit Rubei spolium maris, obvia semper Candida Memnoniis calcata asarota pruinis.
20.
Successit pelago telluris inhospita vastae Planities, quae tot populis numerosa recepit Agmina; sed steriles escis residesque cupitos Ad fontes, ingrata dabant fastidia arenae. At mirum ! Cereris, quam non tulit arida tellus, Caelo illis annona pluit: facilemque Regentis Virga altusque silex dederant sicca utraque lympham. Tota haec bis quatuor deserta per invia lustris Munificum soboles Axem largique fluenti Irriguam sortita petram, nec vestibus annos Sensit: Olympiadas ter quattuor Coptica texit Lana peregrinum Iudam Phariusque recenti Conspicuus villo Nilum referebat amictus.
21.
Viveret ut Iudae soboles, Mareotica flevit Funere natorum, primos quos fuderat alvo Isis: et Isacidis pro libertate negata Niliacus poenas tulit obduratus Osiris. Aegypto excedens, dubio ne libera pubes Erraret bivio, nocturnum caelica lampas Praemonstrabat iter: Phoebo in lumine nubes Praevia, propitiâ Iudam protexerat umbrâ.
22.
Huic generi (postquam duris lassasset anhelum Imperium caeleste viis, cum cerneret ore Promissae telluris opes, cui lactea rivi Doris erat suetaeque amplos manare per amnes Dulces mellis aquae) collectis viribus obstant Et populi et reges, ne gens Hebraea trophaeis Adderet et palmas domito Iordane madentes. Sed frustra est palmis, etiam regalibus armis Obniti, quas fata volunt: bibit ore repulso Promissas Hebraeus aquas; calcavit Idumen Arentesque siti fauces Iordane rigavit. Tanti erat in Iudae lumbis haesisse Mariam, Qua caeli, terraeque decor prodiret Iesus.
23.
Nunc soboles Hebraea vide, praesente priorem Fortunam metire probro, dispersa per orbem Exulis in morem; iam se tibi subtrahit uni Ipse aër; nescis ideo te vivere tantum, Ut sis ludibrium populorum et flebile sortis Naufragium primae? Manifestum ac lugubre nostri Opprobrium generis, sine regis honore tuorum Desperata patrum soboles speculumque ruentis Perfidiae: quam totus honor, quam tota potestas Deseruit superestque nihil quam ut deserat orbis. Impia peccati, scelerum tam longa tuorum Unde fluit Nemesis? Peccati saepius ante; Ast iterum post flagra tui tolerata furoris, Pristina restituit fortunae dona benignus Numinis affectus. Iam tot tibi saecula poenas Multiplicant nec adhuc placati Numinis ullus Apparet radius: vis dicere, turpis Apella, Supplicii causam tanti? Dabo protinus: audi. Frons tua dura fuit semper summoque Tonanti Parere indocilis, cuius tu larga paterni Profluvia ardoris, quo par tibi totius orbis Natio nulla fuit, grandi pensare solebas Morum barbarie. Domini patrisque fideli Deposito cultu, faenum comedentis in auro Conflatae pecudis Pharium venerate Serapim. Si tibi cognato stirpis de sanguine fluxit Ille Deus; patris nutritorisque Canopi Iosippi effigies, cui noctis imagine visae Attribuit simulacra bovis, nutrita repostis Frugibus Aegyptus; quae tanta protervia, veri Numinis, aut fictae deserto Numine vaccae, Ingrato cumulare preces laudesque tribuli! Si tibi cognatus cordi Deus, euge, proterve Isacide, caelo tua largitore superba Vota tulere satis: natum de sanguine Numen Cerne tuo, et supplex venerare; daturus honorem Non alii, fratrum quam venditione, datisque Frugibus Hebraeus quem praesignavit Ioseph. Sed semper stolidus Iuda; modo caecus in ipsum Insurgis solem, cuius levis umbra fideli In servo Aegypti conservatore placebat. Si bove signatum Pharia colis improba vatem Posteritas, cur non signorum ingentibus omnem Implentem radiis orbem, generique faventem Divinum Hebraeo iuvenem verique fatorem Et Numen sub carne latens factisque probantem Esse Deum, nullo cultu, non laudibus ullis Provehis; hunc muto fusoque ex arte deinde In cineres trito renuens praeferre Serapi? Numinis irritor Iuda et munera foedae Proscindens iaculo linguae, totque ore protervo Murmura divinam promens ferientia curam! Flagitiis fuit illa tuis sic laesa potestas, Ut totum extremis temet consumere poenis Fas fuerit. Tamen ipsa tuas miserata ruinas Indomitum castigavit, non perdidit hostem. Attamen ingratum te iam si tanta reliquit Peccati rabies (quamvis gens impia semper, Atque potestatis nostrae delicta timore, Non virtute premens) nec tanta impune resolvit Culpae libertas, desertus Numine maeres Quid Iuda infelix? Forsan Crucis ultio tantum Insontes divina furit? Scio grande fuisse, Idque immane nefas; tamen ignorata Tonantis Maiestas hominumque probris subiecta figura Et summus patientis amor, fortasse ferire Istam iussissent aerumna dispare culpam. Credo alia ratione reos maerere tribules: Non superest illis, laesi quo debeat ira Numinis averti. Gessit prius ille Mariam In lumbis, prius his etiam gestabat Iesum; Quorum etiam fontem poterat reverentia Iudam Servare, ut caelo et terris non tanta deesset Gloria, venturae neu posteritatis amores Extremum raperet fatui discrimen Apellae. Ingrato Isacidae nisi seminis ista fuisset Gloria, sulphurea Sodomae quid nube negasset Ultores flammarum imbres crepitare, remensâ Flagitiis poena saturae carbone Gomorhae? Inde venit, tantis fuerat servata quod olim Prodigiis Tharea Domus: quo nomine iussus Stare dies, aequor scindi, Iordania Doris Ire retro, nubes famulari, panibus aether Praesto esse, ignotoque silex humore resolvi. Hinc domiti Reges et quorum robur in armis, Imbelles timuere tribus. Chananea recepit Terra peregrinum Iudam, qui gentibus illis Mox heres, non hospes erat. Sata pinguia caesis Carpsit Amorhaeis: audax Hevaeus inermem Horruit Isacidam, hostili quem strage ferocem, Aegypto profugum sensit gens barbara vernam. Nunc autem meritas cuius reverentia poenas Suspendet? Solum hoc superest, hoc, frater Apella, Consilium serva, nec te servasse dolebit: Si Maria et dulcis lumbis effluxit Iesus, Et Mariam et dulcem tenero cordi imprime Iesum. Hae[ERROR: no reftable :]625 Hae : Haec tibi sunt causae lumbos cur perfide Iuda Deseruere tuos: ut nostro in corde perennent.
24.
Percussis postquam triginta regibus isset Iuda per hostiles non sicca cuspide campos; Ad solium regni demum Iessea vocatur Progenies: cunctisque minor de fratribus aetas, Regali dignata throno, quam maxima parvi Cura fatigabat pecoris; sed viribus audax Magnanimusque urso aut victo certare leoni, Subiectae in sobolem sceptrum transmisit Idumae.
25.
Iessides fuit is David, quem stipitis anceps Non tulerat Iudae ramus sed certa propago Isacii generis, tribui non extera quartae, Decretus solio Sanguis femorique paterno Significatus honos, quem Lia ex coniuge nato Asseruit Iudae, extremum victurus Iacob. Aequatus regno primus, Iesseia proles, Stemma coronavit David, non degener aulae Pastor; acerborum post corpora strata leonum, Intrepidus tumido robur conferre giganti. Hic ille est princeps cuius de sanguine fluxit, Longius augusti transfusa canalibus ostri Orbi adventurum Numen paritura propago. Ille quidem thalami plures in foedera nuptas Admisit, fuit una tamen fecunda daturae Hoc lumen sobolis, caeso regina marito, Caede viri princeps, viventis adultera coniux, Bethsabis insignis forma: quae mollis in undis Visa Venus, misit tales in pectus ituras, Quales nec reges possent restinguere, flammas.
26.
Aestus erat puroque calens declivior axe Delius ardebat, cum persuaderet opacas Lympha hortos, formae cupidas contingere gaudens Lympha nurus; roseos blande lambentia vultus Balnea formosas urebant frigida nymphas. Sic etiam ad propriae cutis est propensa nitorem Femina, marmoreo si non velit illa lavacro Conciliare decus, tacitos ad amica penates Instruit officia, ut privato fonte nitescat Illatoque natet ferventior imbre puella. Talis erat belli gnavo fortique Geteo Iuncta viro, illustris genere, excellentior oris Effigie, aestivum solis pressura calorem Quae placido niveos artus humore fovebat. Longior hac ipsa Davidem solverat hora Somnus, et augusti spectantem a culmine tecti Excepit Solymaea nurus, cui candida fusus Membra lavaturus speciem non texerat imber. Nescius infusae candor crystallinus undae Mentiri, similes defert ad regia vultus Lumina, nudatae fuerant quae forma maritae. Vidit et ablutae pellectus imagine nuptae Incaluit David. Mirum! Succensus ab ipsis Ignis aquis, ardere facit cruciatque potentem Iessei solii flamma sisti impote patrem. Nuda nurus regi incauto spectata pudorem Abstulit et tantum in lymphis invenit amantem, Fonte Cupidineas gelido iaculata sagittas. Nec sterilis fax ista fuit: quae emergit ab undis Est fecunda Venus. Nudam mox purpura texit, Forte sub hac maculas non apparere iugales Credentem, probro hanc sed non satis esse tegendo Certa; viri innocuâ texit quoque dedecus umbrâ Hinc vivo coniux fuerat quae moecha marito, Occiso regina fuit. Regalis ab undis Sic etiam petitur murex: Solymaeus eosdem Fons generat, Tyrio repunt qui litore vermes. Nec stabili tellure magis solet aequa favere, Quam liquidis fortuna vadis: sic Caesaris ibat Undisono sors laeta freto, sic fonte natantem Regia formosam excepit fortuna maritam. Bethsabeae fors ista fuit, cui regius undae Aestivae accessit titulus, nisi dicere malim, Tincta sibi fuerat quod regia tabe mariti Purpura, cum coniux fallaci Marte perisset Uria, qui decorare cruor regalia posset Ornatura ream thalami velamina nuptam, Quo vivo id nullus valuisset reddere murex. Haec tamen illa fuit, caesi post fata iugalis Regalem pressura thorum, qua coniuge David Protulit in seros Iesseum stemma nepotes, Donec ad excelsae sobolis caelique solique Summum prodigium servata propaginis esset Iessiacae divina caro, maiore deinceps Sublimanda throno; cuius Iessea decorem Si procul et quondam tenui prospexit in umbra Progenies; cognatorum postremus avorum Sanguis inumbrantis divini flaminis, omnes Virginea veteres umbras finivit in Umbra.
27.
Ista Ioachimo Virgo prognata parente, Cui fuerat vinclis coniuncta iugalibus Anna. Anna tamen sterilis coniux, quam nomine specto Prolificam: quam parvam utero dabit Anna puellam, Nominis est proles: quam praefert nomine, praegnans Gratia concedet partum: quae ut clarior esset, In nomen sterilis transivit gratia matris
28.
Alta Ioachimum felici Nazareth ortu Ediderat Mariae patrem. Pulcherrima clivo Feta rosis tellus surgit: ridentia flore Culmina vernantem dixere a floribus urbem. Hanc alii circum colles montesque coronant: Illa tuos etenim, Tyrium qua prospicit aequor, Explorat, Carmele, specus avidoque recenset Lumine Thesbitis iuga portentosa prophetae. Illa futurarum vatis mens praescia rerum, Natalem Mariae spectabat saepius alto Carmelo sedem, crebro speculatus amoenum Iesseae virgae florem, quo Nazara felix Gestiat et proprios quo floris odore penates Impletura ipsas olim melioris Hymetti Invitabit apes nectar caeleste daturas. Porrigitur vastum sed qua Carmeleus in aequor, Sidonias prospectat aquas, quo parvula ponto Surgebat referens hominis vestigia nubes. Ista supremam meditatus in icone Matrem, Dicebat Vates: “Vernans me Nazareth uno Flore trahit; sed Virgineâ me caerula Thetis Nube vocat: qua parte meos sectabor amores?” His medius stabat quo se converteret anceps Carmeli Vates, sed postea versus ad urbem Et Mariam et natum certam dare Nazareth, inquit: “Florida sidereis Urbs collibus aemula salve, Integer alterius merito Paradise parentis, Serpentum secure dolo: gratissime salve Virginis Aurorae Phoebique sequentis horizon. O natale solum mihi nubis imagine visae Augustae matris! Purae vos tecta puellae Parva quidem salvete, Dei sed grande theatrum Carnem assumpturi!” Nequit gravis ista loquentem Ecstasis Eliam: immoto qui corpore forsan, Sustinuit plures abstracti pectoris horas.
29.
Nazara Carmeli prospectu laeta legebat Parte Zabulonios[ERROR: no reftable :]757 Zabulonios : Fabulonios alia, qui vertice surgunt Non humili colles; alia regione feracem Graminis et roris guttis Hermona madentem Obtutu[ERROR: no reftable :]760 obtutu : obtunc propiore tenet: queis montibus amplam Natali Mariae tecto natura coronam Aposuit, dignam gaudent cui cingere frontem Lumina Caesareum radiis fuscantibus aurum.
30.
Fausta Zabulonis[ERROR: no reftable :]764 Zabulonis : Fabulonis tellus, quam regia proles Incoluit Virgo! Siquidem post triste subacti Exilium generis, postquam servavit opima Captivos Babylon, tribuum confusa vetustas Fecit, ut impropria sedem tellure locarent. Et fuit eximius Mariae dum limina starent Istius telluris honor; sed Thracia postquam Saevities voluit Scythica confundere Luna Humanae lumen mentis, Regina calescens Sedis honore suae Virgo regione paterna Extulit et volucres domui sacrae addidit alas. Tecta volant: illis et quae meliora[ERROR: no reftable :]775 meliora : meliore parabat Obsequia, Adriacis Virgo vicina procellis Tecta facit terrisque locat quibus impiger undis Tarsia Flumigenas transmittit ad ista Liburnos Limina, mirantes volucris portenta sacelli. “Unde profecta? Quibus pennis? Duce, tramite quali, Qua causa in terras venit Domus ista remotas?” Mente prius tacita volvunt, dein voce requirunt. Sed quis Virgineas potuisset dicere sedes, Omnibus ignotos quis divinare penates, Ni prius aethereo monitu quo percitus aeger Mysta loci, spreta tectum docuisset Idume, Numinis illatum imperio, quo corpore Verbum Humano indutum factum caro. Dicta probavit Aequi plena salus laribusque reperta parentis Virginis effigies, in cuius fronte sedebat Maiestas et amor. Nec erat sine Numine cultus Omnibus accrescens aedem subeuntibus horror, Maiestatis erat radius; confessus in isto Limine maiorem solito vim Numinis esse Cunctorum communis amor, fletusque, voluptas.
31.
Haec rudis aspectu, tenuis formata sacelli In speciem Domus est, cuius non grande lacunar Composuit pictus radio multiplice fornix. Aedis erant paries massae terrestris ab igne Durati lateres, medium quibus imbre solutae Calcis erat gluten: tamen illita calce vetustum Atria non habuit limen, sed nuda patebat Non superinducto laterum structura colore. Tunc peregrinam autem simplex mittebat in aulam Introitus. Sed quod populis undantibus illo Prospectum non esse satis collecta videret Religio, Romae princeps, Etrusca propago, Pontificum summus, Mediceus origine Clemens Bina Palaestino iubet addere limina tecto. Et quamvis audax muri perfossor acerbum Supplicium torpente manu membrisque tulisset; Successit sed postquam operi reverentior aedis Virgineae faber, imperium sine labe secutus Romuleum, cessit paries legemque subivit Quam sedes Romana tulit Petrique potestas. Inde aditum sacram triplex concedit in aedem Ianua: bina sibi opposito stans limine, nactis Ingressum fuscae facit ora videre puellae. Tertia post aram (post aram octava sacelli Pars superest) humilem praebet spectare caminum Quo Virgo et nati flammam nutrire solebat Maiestas hiemique parans escisque calorem. Aedis ubi frons est lucemque diemque fenestra Una dabat, nostrae praepes qua praeco salutis Virgineae fertur venisse sub ora maritae. Recta focum superans, apta pro sede cavatus Sustinet effigiem paries, cui ardua cedrus Materiam dedit, et facies quem bucera signat, Discipulus formam expressit frontisque decorem Virgineum roseoque genas distinxit amoeno. Iam color accessit fuscus, quem tempore longo Iugiter ardentes populorum munera, cerae, Et crebra induxit fumoso lumine lampas. Hinc color et nato par est, qui dulce sinistra Augustae matris pondus spectatur in ulna.
32.
Iam tamen hoc vestro, quaeso, concedite vati Pierides: memorata mihi cum tecta parentis Virgineae, patrias poscunt tantisper in oras Castalios, queis vena mihi Parnassia turget, Ferre ignes. Vester ne sit mihi spiritus aequa Laude minor, patriis tendam, date barbita saxis.
33.
Est sinus, Adriacum geminis quo faucibus aequor Funditur et molles veniens premit aestus arenas Piscosasque vadis replet stagnantibus actas. Circumdantque sinum colles; tamen altior unus Adrius exurgit viridi mons vertice, celsas Attingens nubes, cuius sublimia Titan Occiduus post terga cadit: qua prospicit ortum, Obiicit aut tumidis immania saxa procellis, Aut modica litus non grande tuetur arena. Est ubi mons pelago vicinior, arbore vernat Fructifera: suavisque pirus proceraque surgit Pomiferis trabs densa comis et creber abundat Castaneis ramus: non spica rubensque racemis Dulcibus, aut musto cerebri deest impote Bacchus. Plura per hoc montis, liquidam spectantia Thetim Visuntur castella latus: videt altior artum Intrantis lymphae plebs Moschenicia guttur; Sed propior rupes ipsi est Bersecia collo, Attingens Venetum scabra tellure Leonem. At medium stat nacta sinum Laurana, fidelis Arbore spinosus germen cui vestit echinus. Hanc sequitur tumidas pelagi frangentibus undas Stantibus ad ripam saxis scabrosa Volosca, Tuta ubi velivolis statio est Praeluca carinis. Hunc ovium fecunda sinum premit insula, mollis Velleribus, Venetos venerans Cercyria fasces, Litoreis quae dura petris, quod cernere possint Flumigenae, ponti spatium definit et aestus Maioris frenat rabiem. Sed mitis utraque Parte subintranti fluxum non praepedit undae. Respicit adversa Flumen Cercyria ripa, Austriacis devotum Aquilis, ubi cernere primum Fata mihi voluere diem pronamque Camenis Pieridum Phoebique artes rapuere iuventam. Cernitur hic facilis, gravidae nec inhospita puppi Ripa, laborato statio non improba saxo: Nam fremitu assiduo sulcatis cautibus artum Eluctatus iter, qua se substernit arena Mollior, ut placidum despumavisset in amnem Adriacis miscendus aquis, portum efficit altus Tarsia et immodicis portum subit integer undis. Adversae cupidus ripae ne naviget hospes, Sublicio se ponte premit, quo laetus Eoas Virgineae gaudet matri transmittere nymphas Tersactum locus est cuius, Iordane relicto, Culmine Nazaridis primum deposta parentis Est domus (ah nimium terris lugenda Liburnis Non longae iactura morae! Vix substitit uno Lustri dimidio) quae postea maxima montis Gloria Piceni, Laureti in vertice summo Nobile desertae spolium remansit Idumae. Et licet elato Virgo super aequora tecto Deseruisse reos videatur forsitan istos Desidis obsequii populos; quod supplicis imas Mentis adhuc iaciant flammas, signata penatum Sacra calet fixis quod semper et area labris, Est procul ut credam, genetrix quod deside mota Obsequio Virgo volucres mutaverit orâ Picenâ sedes: nam quae vestigia sacrum Impressit limen, forma non impare servant Atque eadem coctis referunt sacraria muris. Horum fixa tholis iunctumque gravantia templum, Virgineas memorant inopum donaria curas. Propitiam, patrio veluti si limine staret, Affert Mater opem populosque favoribus implet. Hanc iubet Ausonia si fas regione deinceps Stare domum; iuste reliquis aequissima Virgo Praetulit hanc terris, Natus quam praetulit ipse, Fixit ubi solida fidei munimina petrâ.
34.
Ista Ioachimi sedes, regalis avitum Sanguinis hoc tectum; sed quo pia stirpis egestas Non indigna suae, parvo contenta penatum Limine, pro tenui censu felicius ista Iessei generis proles Davidica vixit Quam Salomon: cui invicto Mavorte paratos Regnorum census pater et possessa reliquit Sceptra: cui inter opes summas numerumque fluentis Ad nutum gazae vitiorum copia maior Venerat, augusti genus infamare parentis. Hic Mariae genitor, Iudae, genitore lucratus Barpanthere, tribum, cui nec Pantheris avita Laus deerat, longo regum venientis eorum Sanguine, quorum alta Davidis origine manans Fama Palaestino longum duravit in ostro. Ter fuerant etenim septem, quorum aequa paterni Stemmatis in Iudae solio permansit origo Davidis soboles, donec postremus (acerba O regum fata!) et fasces sceptrumque catenis Mutasset, Nemesi sic exposcente scelestum Deturbare throno fraudi famulante Tyrannum. Ultima Iessidum Sedecias purpura regum Externo mucrone perit: secretior urbis Valle latens cui porta fugam dedit, ipsa paravit Exitium: Chaldaeus enim pro moenibus illis Excubitor, profugum mox ut cognovit opaca Nocte Ducem, hostili properante satellite Princeps Stringitur infelix captivaque ducitur alti Maiestas solii, cinguntur colla catenis, Regiaque Assyrio pallescit purpura ferro. Aspexitque suas Babylon inimica ruinas, Quam tamen is vidit numquam, cui lumine rapto Barbarus illusit servili in compede victor. Hic vero fuit ille, potens cui subdita bello Facta Tyrus Sidonque fuit, populata Canopi Regna, cui Isacidae vincti caesusque reliquit Et patriam, et fasces multis cum gentibus Ammon Tot spoliis populorum ingens tantoque superbus Limite, Divinos, naturae ignarus honores Postulat et rutilo cultus mentitur in auro Quos posito victae venerentur poplite gentes. Cui tamen insanum mox poena secuta tumorem Pressit: adorari cupido fuit invia silvae Desertae pro sede species, cibus herba, Monarcham Seta bovis texit Tyriumque asperrima tegmen Supplevit, fuit horridior quae tergore, pellis.
35.
At Iudae populus multo iam tempore magnum Exul ad Euphratem, patriae sacrique gemebat Damna reversuri numquam ad sua gaudia templi: Totque malis presso, durum ac servile resolvi Suspirante iugum, quod iam scivere futurum Helciadis monito vatis. Redit aurea tandem Libertas: tempusque fuit cum vindice Cyro Evomuit saturata suas Chaldaea rapinas. Tunc ubi craterum pretiosa et sacra supellex Excisis Solymis templo sublata, videret Assyrias cum rege nurus nutante bibentes Ore; suosque deos ausam Babylona timendo Isacidum praeferre Deo, signante stupendis Articulis scripto nocturna pericula muro; Fatum erat accitis Babilonem perdere Medis. Illius siquidem fretus caligine noctis Cyrus, ab ingenti lymphas effundere stagno Perfossa tellure iubet, quo maximus amnis, Compita bisgeminis lambens Babylonia rivis Effluat Euphrates: magna hic vi lapsus aperto Ad cursum spatio, primae se margine ripae Exolvit fecitque viam qua promptus in urbem Posset Achaemenius miles, Medusque minori Conspirare vado, liquidi victo obice muri. Civibus ignaris tantum valuisse sagacis Consilium Cyri, mirum est : sed perdere Numen Quem statuit, parvo hoste perit: sternitque gigantes Collectis torrente petris turresque superbas Inflatae clangore tubae: sic flumine visa Tutior urbs ipso vidit se flumine victam.
36.
Tunc Chaldaea ruit, Medo tunc hoste cruentis Cum rege et populo Babylon tumulata ruinis. Isacidum bissena fuit tunc nacta faventem Victorem captiva tribus: sic Numine stirpis Iesseae moderante vices, cui regia numquam Ascensura thronum quamvis fortuna perisset. At sincera aliquis de stirpe remanserat ortus Ex Davide nepos, quatuor post lustra decemque Quëis servos Chaldaea tulit, quem clara remisit In patriam Cyri pietas; mansitque vetustus, Inde propagatus regum de semine sanguis. Postea centenas ultra servata propago Vixit Olympiadas, donec novus adfuit aevi Alterius Splendor flueretque superstite regum Prole Ioachimo sobolis caelestis origo. Huic sponsam Sepphora dedit: levat altior istam Mons urbem clivumque premit qua parte Cisonis Funditur elapsus lympha Cenerethide torrens. Parte Zabuloniis aliâ Sepphora propinquat Alta iugis tollitque suas prope Nazareth aedes. Una ibi nympha placet, sed quam Levithica fudit Bethlemia de stirpe parens: cumque illa fuisset Iuncta Aronaeo mystae, felicibus Annam Enixa est thalamis, uteri portenta daturam. Aetatis modicae postquam superaverat annos Anna rudes, Anna innocuis non segnis amicam Virtutem praeferre genis, tenera otia parva Apta basis fuerat lustris surgentibus Annae.
37.
Illa laboratae non deses in aequore telae Pingebat tenui phrygiata emblemata ferro, Non Cypridis fatuos ignes, nec Adonidis apros, Non cursus Atalanta tuos, nec inhospita saxi Antra Promethei, variis non Protea formis, Herculeosve dabat lino indignante labores; Messiae titulos, palmas, et robur amica Distinguebat acu, nec non speciosa puellae Ora dabat, matris Messiae imitantia formam. Et nescivit adhuc, pulchri cum duceret oris Lumina, quod natam tela formaret in illa. Huic tamen arrisit, pictae blandita puellae Et tenerae fronti labris innexa pependit. Hanc affata etiam quaerit non muta: “Venire Quid tardas electa parens? Tua lumina telae Si tantum praefixa trahunt rudibusque notata Effigies palmis, quantum tua vera placebunt Ora, ubi festivo terras dignaberis ortu?” Praesentemque velut, pictam Virgo Anna puellam Nominat et veluti sibi respondisset, eidem Respondet sensusque inopi dat verba figurae. Accidit ut blandas Annae soror unica voces Disceret Ismerie, peteretque: “Affaris amanter Quem sic, Anna soror, nullum qui verba loquentis Excipiat video.” Siluit tunc Anna, rubore Fassa animi inter nos depictae Virginis ignes. Quae tamen auditae quoque respondere sorori Morigera, “Ismerie soror”, inquit, “imago puellae Quam mea duxit acus, blandas a pectore voces Elicit. En istam: manibus gestare tenellum Cui puerum feci, Messiae fingo parentem. Oh quantum rapit ista meos sublimis amores Mater! Viventem o utinam, quam pingo, viderem! Et quam spectatam in lino nunc alloquor, illi Obsequerer natae, atque humilis venerarer, in imo Fortiter impressos cuius gero pectore vultus.”
38.
Anna etiam legis veteres edocta figuras, Et Vatum arcanos monitus mirosque novandae In melius naturae habitus, quos proferet ortus Virgineo Princeps utero: culpaeque sciebat Interitum, quae sola reos subducit Olympo Terrigenas, quam proli excors legavit Adamus. Illa preces iterare frequens crebrosque litare Pectoris affectus; humilis purusque Tonantis Corde flagrabat amor, magnos abiturus in ignes. Anna puellarum commendatissima, qualem Non tulit illa aetas; talisque ea debuit esse, Postea facta parens tantam paritura puellam Cui similem nulla est aetas latura puellam.
39.
Hac morum probitate nitens, matura marito, Iam tria completis quattuor septennia lustris Anna recensebat virgo; turbisque procorum Suspiratus Hymen, formam pro dote petebat Virtutemque animi rarumque a pectore censum. Foedera sed quamvis haec connubialia, gentis More suae, sperata Deum cultura iuberet Progenies, tamen illa sui candoris honorem, Et soboli et genti caluit praeferre parata, Grata Deo spretae nosset si munera taedae. At quia perpetua pro virginitate sequendum Defuit exemplum mulierque id nulla pudoris Attigerat culmen, putat hoc insvave Tonanti Obsequium quod nulla dedit: libravit utrumque Nympharum nuruumque decus; sed pectoris anceps Anna voluntatem matris submisit habenis.
40.
Tecta paternorum coleret licet Anna penatum Assidua; at patrios non luserat aequa tribules Virtutis formaeque fides (nam grande latentis Est pretium formae: metuentis publica maius Virtutis decus est lustrataque compita clamant Virtutem non esse domi. Nam prodiga cerni Integra Virginitas non est, cui integra quamvis Sit caro, Virginei renuit tamen esse pudoris Integer affectus: prostans cupidumque videri Est venale bonum. Nubes Iovis armiger ales Incolit, at fatuae volitant per compita pennae.) Hoc gratus rumore pudor celebrataque passim Non passim spectata Annae, laudabile taedis Attulit auspicium probitas multisque placebat Anna, et Levitas, matri prodire fuisset Sicubi visa comes, cultu torquebat amantes.
41.
At prudens genetrix voluit differre procorum Vota, quibus desiderium vehementius Annae Cresceret: et scirent, quod non sit prodiga tantae Virtutis mater, primo contenta rogatu. Augetur dilatus amor crescensque petitae Non timuit nymphae virtus ne perdat amorem. Id quoque subsidium tribuit dilata procantum Ambitio, quod protracti mora temporis, aequo Iudicio prosit, quo plenius ille probetur Ingenii morumque sapor, quo grata puellam Cognatosque trahat thalami ad suffragia sponsus. Tunc autem reliquos, morum stirpisque praeibat Laude Ioachimus, cuius non irrita demum Praevia taedarum docuerunt vota, quod aptum Connubii possit virtus reperire iugalem.
42.
Mirum! quod tanta morum caligine mersa Cumque fuit veri ignaris iurata Latinis Saxicolis vilisque agitata cupidine lucri, Impietate Ducum vitiisque infamis Idume, Quiverit hunc thalami numerum componere virtus.
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.