Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
Previous section

Next section

13.
Quod caeli hanc regalis apex spectrumque deceret,
Inde venit (iam pando tui Regina nitorem
Conceptûs Virgo) – primae cum vulnere culpae
Saucia mortiferum penetraret pectora virus,
Atque hominum genus omne gulae sentire paternae
Debuit infaustam Nemesim – quod sola ruinae
Istius immunis staret fortuna puellae,
Quam sterilis matrona tulit: communia Virgo
Sola venenatae nescivit toxica plantae.
Illa reis pomi morsu procul, illa nocentis
Flagitio Adami non improba, maior acerbae
Exitio noxae, semper sine labe, minacem
Exterret Nemesim, tectis quae veste flagellis
Vitat adoratum Mariani verticis aurum.
Previous section

Next section


Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.