Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
11.
Craterum par gaza fuit, sollemne colendo Apta aris servire Deo, nec degener aedi Augustae numerus: cuncta haec vel purius aurum Argentumque dedit. Nullus vasa alba metallo Calculus absolvit. Complebant aurea multas Myriades, quorum immanem cognoscere molem Optanti refero: quantum modo totius orbis Optima pars auri cumulum proferre valeret – Hac illo minus est: tantae vix credita gazae Fama sacro debet, quod non sit ludicra, vero. Hanc patrio Euphrati miseram populata Sionem Fortunam Chaldaea tulit cessitque superbo In spolium regi, cui formidanda tumoris Poena fuit, bruto similem mugire bisonti. Annorum post dena tamen si quatuor addat Lustra, Semiramiae Cyro domitore columbae, Mollis Achaemenium capta Babylone subiret Cum Chaldaea iugum, captivo victor ademit Serviles Iudae laqueos et compede fracta Assyria patriam libertatemque benignus Restituit princeps direptique omnia templi Vasa reversuris Solymam concessit Apellis. Quae tamen Ausonios iterum decorasse triumphos, Spectavit Romana Tito victore potestas. Funere Messiae postquam foedasset iniquas Infamis Iudaea manus, Tarpeia nefandum Signa adsunt ultura scelus templique relictum E flammis cinerem nocuo cum sanguine miscent.
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.