Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
Previous section

Next section

17.
Inde petit gemino fulgente Nazareth astro,
Et matre et nata pater ut se tertius illis
Addiderat splendor; completi luminis instar
Fulgebat terrena Trias. Venit obvia sancto
Anna viro, legis quae natam arcana legentem
Observans Solymis hunc advenisse Rebeccae
Audierat monitu famulae dominumque salutat.
Cui ille in templum ducendae Virginis aequum
Praesulis exponit placitum: mox languidus Annam
Irrigat, et maestis corrugat vultibus imber.
Haec tamen ut sese agnovit, componere prompta
Naturae affectus, siccis accusat ocellis
Maternas lacrymas, constans postponere templi
Obsequio votoque pium genitricis amorem.
“Tempus adest iam, nata,” inquit, “quod subtrahet orbae,
Divinoque locet tecto te, dulce parentis
Pignus: abi tamen et sacri pete limina fani
Pars animae non una meae, sed tota parentis
Vita calorque tuae. Numquam, lectissima proles,
Te querar absentem, numquam divisa relinqui
A te posse gemam: quo te mea degere tecto
Nata iubet Numen, tecum indivisa manebo
Qua melior sum parte parens: non deseret unquam
Anna tuos, imo pressit quos pectore vultus,
Et tecum semper praesens non visa morabor.”
Previous section

Next section


Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.