Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
Previous section

Next section

8.
Ne damner dixisse nihil tantamque silendo
Praeteriisse Domum, lauro meliore canentem
Cingite, Pierides! Fuit hoc quadruplice templum
Portarum numero, obiectas in quatuor orbis
Respiciente plagas; sed quarum maior in Ortum
Versa, peregrinis etiam speciosa patebat.
Inde etiam externae sectae cultoribus ampla
Non vetita, aprico praestabant atria saxo;
Vestibuli cuius Tyriis asarota nitebant
Marmoribus, varias quae multicolore lapillo
Reddebant rerum formas; contra Euron et imbres
Erectis circa xystis, Libanitide cedro
Desuper in gyro stantes onerante columnas.
Hoc vulgi commune forum; sese obvia templi
Hinc sacra porta dabat, quae non subeunda profanis
Gentibus, Hebraeos ducebat in atria mystas,
Moseique libri populos; fueratque secundum
Vestibulum, gradibus ter quinque, aliunde profectis
Saxicolis licito sublimius atque superbis
Porticibus cinctum, quorum laquearia cedro
Pallida marmoreas pressere gravantia pilas.
Vestibuli istius medio, caeloque patente
Aenea surgebat constans flagrantibus ara
Ignibus in tenues vertens holocausta favillas.
Hic mare, vas ingens laticis, ter quatuor infra
Suppositos pressit fusos ex aere iuvencos.
Ista sacerdotum manuumque pedumque nitoris
Unda, per occultos urbis transmissa canales,
Cedronis bibulis absorbebatur arenis.
Aequoris illius laevum paris aeris habebat
Concha latus; fonsque iste fuit, quo vota Tonanti
Non nisi lota pecus sacros transibat ad ignes.
Proxima pandebat templi sancta atria porta
Aurea, quae nulli non mystae adeunda patebat.
Grande pavimenti planum procera tegebat
Nodi ignara abies, sed quam non cernere fecit
Aurea quae tecto radiabat lamina ligno.
Arte laborati constructus pondere saxi
Surgebat paries, cedros indutus ab omni
Parte; labor solido rutilabat cedrinus auro.
Tectum etiam augusti splendens fulgore metalli
Eminuit, reliquo par respondere nitori.
Hic auri pretiosa stetit septemplice lampas
Lumine, quae totidem circumprotensa lucernis,
Assidua noctes flamma lucere diesque
Scintillare dabat, victor qua postea Romae
Dicitur Assyrio Titus exultasse triumpho.
Hic sacra compositis fumans suffitibus ara,
Tota aurum, gratis replebat odoribus auras,
Quos sibi componi Numen de thure Sabaeo
Iusserat; egregii cui miscebantur odoris
Galbana, cum myrrhae lacrymis onychaeque fragrantis
Addita fumabat sacro pars purior igni.
Hic etiam laticem numquam prohibente scatebat
Dextrum fonte latus, cui aequoris aenea lymphas
Debebant et labra suas, et habere perennes
Inde sibi elegit luteris concha liquores.
Haec miranda aulae facies, haec gloria solos
Excipiens mystas, ubi non nisi flammeus auri
Spectari potuit splendor, domus ista nec unquam
Calcari potuit, nisi calcaretur et aurum.
Previous section

Next section


Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.