Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
Previous section

Next section

9.
Pars tamen augusti non haec dignissima templi,
Ista nec arcanis legalibus apta fuere
Atria: claudebant aliae cernique vetabant
Intimius conclave fores, ubi sanctius Arcae
Servatae penetrale fuit, quam corniger olim
Isacidûm iussis panxit caelestibus Heros.
Eripiens adyti visum pandebat ab alto
Obiectum portis, oculorum illustre renidens
Illicio velum. Bysso huic intexta rubebat
Purpura, connexo splendens hyacinthina cocco
Tela, ferens varios quos finxerat ore Cherubos
Ridentes multoque genas accenderat astro
Ingenio pollens, nec parca laboris Arachne.
Lilia, narcissos, Cypriae quoque sanguine plenos
Tela dabat Veneris flores, ubi mira colorum
Spectanti laetas referebat gratia formas.
Carbasus haec illa est, Christi quam funere sectam
Arcana virtute stupens aspexit Apella.
Hâc occulta stetit pars illa sacerrima templi
Interiusque adytum, nemo quo fingere gressum
Tentasset, nec mysta quidem: fuit annuus uni
Pontifici summo ingressus, quae solus adibat
Intima praemisso thuris sacraria fumo.
Augustale sacrum, celsus cui marmore secto
Surgebat paries et marmor odora tegebat
Cedrus et affixum cedros absconderat aurum.
Lucebat penetrale auro, caeleste viretum
Caelatura dabat. Surgebant aurea passim
Lilia et insculptus pomi tulit aurea stipes
Mala, quibus viridis mater si planta fuisset,
Ficta negarentur; palmae volucresque Cherubi,
Gemmarum figmenta, manus artisque fuere
Luxuriantis opus : nactae laquearia flammae,
Accensaeque auro reddebant Castora stellae.
Previous section

Next section


Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.