Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
12.
Crebrius an vester, somnoque immunis ab omni, Aligeri, num fervet amor, Mariamque soporis Desidie mentis fax interrupta resolvit? Non ita caelestes, residis quëis libera somni Est pietas, censete animae, nec regia Virgo, Quando soporiferae concedit lumina nocti, Mente cubat, cordisque suus non sustinet ardor Otia, nocturnae vigilantior ore Dianae. Invadit cum membra sopor, se limite claudit Corporeo, vetitus proprios excedere fines, Exemptumque animae timidus sopire vigorem. Debuit hoc etiam Mariam secernere damno Reginae supremus honor, ne segnior esset Mentibus aethereis, quëis nullo tempore fervens Vis animi sacri studium intermittit amoris. Talis erat, sed maior erat, cui gratia maior, Fax Mariae, quae tantae animae concessa sub ipso Corporis accessu, merito quoque iure stupendos Ipsis Caelitibus semper crescebat in aestus. Reddidit hoc Virgo Delubrum augustius auro, Quam classis quod Eoa tulit, populata superbas Auri gemmarumque plagas: illustrius omni Virgineis facibus Solyme resplenduit astro.
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.