Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
Previous section

Next section

17.
Talia dicebat Virgo, cui divinorum
Conscia fatorum quamvis cortina pateret,
Seque etiam tantam caelestis diphtera matrem
Diceret, illa tamen posset si ancilla probari,
Grande sibi, licet inferior foret omnibus una,
Censuit esse decus. Crebroque in vota profuso
Pectore dicebat: “Quaecumque electa cupiti
Messiae Genetrix, Virgo fecunda veniret,
Certarem obsequiis cuperemque impendere totas
Ad Dominae matrisque huius compendia curas.”
Haec ita promebat, non quod divina tulisset
Ambiguâ decreta fide, quëis docta tenebat
Maternum secura decus, sed prodidit istis
Pectoris ardorem votis, animosa mereri
Servitiis, quamcumque daret fors ista parentem.
Previous section

Next section


Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.