Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
Previous section

Next section

4.
Talibus ut primum cessit perfuncta iugalis
Officiis virtus, thalamis optata secundis
Anna fuit, quae tergemini florente iuventa
Septenni censuque procos urebat amantes.
Ast illa: “Extinctas nuper mihi coniuge rapto,
Anne novus tentabit hymen accendere taedas?
Explevi thalamum primique puerpera lecti
Possedi germen: repuli legale marito
Coniugii fecunda probrum, signatque parentem
Parva nec absimilis soboles. Nec degener ultra
Nupta Cupidineos, aliis obnoxia flammis,
Ducar in amplexus: tutando primus honori
Conveniebat hymen; aliae quas tristis adurit
Flamma faces, nequeunt sanctum laudare pudorem.
Iam satis est, uteri casta quod laude, Tonanti
Non fuit ingratus sanguis meus: editus infans
Numinis ad cultum nostri laus seminis ampla est.”
Previous section

Next section


Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.